<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:169-170</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:169-170</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="169" subtype="section"><p>'<reg>hoc</reg>
me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa
pictura paucorum colorum magis quam<note>quem quam <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> haec iam perfecta
delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
<reg>nominibus</reg> veterum gloriantur. Habet autem ut
in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas,
quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec
ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo
quod est; praesertim cum <del>ea<note>ea <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> maiora iudicem quae sunt
quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis
boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione

<pb n="p.2056"/>

sententiarum, quam non habent.
<milestone n="51" unit="chapter"/>
                  <reg>post</reg> inventa conclusio
est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque
usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores
videmus.
</p></div><div type="textpart" n="170" subtype="section"><p><reg>sed</reg> habet nomen invidiam, cum in oratione
iudiciali et forensi numerus <del>Latine, Graece <foreign xml:lang="greek">r(uqmo/s</foreign>
                     <note>Latine, Graece <foreign xml:lang="greek">r(uqmo/s</foreign> 
                        <hi rend="italics">secl. Ernesti</hi>
                     </note>
                  </del> inesse
dicitur<note>cum... dicitur <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi
videtur, si<note>si <hi rend="italics">L</hi>: cum si <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur
et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus
verbis levibusque sententiis, iure; sin<note>sin <hi rend="italics">P2</hi>: sint <hi rend="italics">FP1OA</hi>
                  </note> probae res, lecta
verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint
quam cum sententia pariter excurrere? <reg>hic</reg> enim invidiosus
numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa
sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque
casu saepe<note>plerumque casu, saepe <hi rend="italics">AL</hi>: parum tumque casu sive <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> natura; et quae valde laudantur apud illos,
ea fere quia sunt conclusa laudantur.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>