<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:165-168</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:165-168</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="165" subtype="section"><p><reg>in</reg>
huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem
accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana:
Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non
didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus,
hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia
sunt, ut, quia referuntur eo quo<note>eo quo <hi rend="italics">Stangl</hi>: ea quae <hi rend="italics">A</hi>: ad ea quae <hi rend="italics">L</hi>: ad ea ad quae <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: ad quae <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> debent referri, intellegamus
non quaesitum esse numerum, sed secutum.
</p></div><div type="textpart" n="166" subtype="section"><p><reg>quod</reg> fit item
in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo
numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
<quote rend="blockquote">eam quam nihil accusas damnas—</quote>
condemnas dixisset qui versum effugere vellet<note>dixisset... voluisset <hi rend="italics">A</hi>: diceret...vellet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>—,
<quote rend="blockquote"><l part="F">bene quam meritam esse autumas <del>dicis<note>autumas dicis <hi rend="italics">A</hi>: autumas pro autimas dicis <hi rend="italics">L</hi>: dicis <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                           </note>
                        </del>
                     </l><l>male merere<note>merere <hi rend="italics">FPO1</hi>: mereri <hi rend="italics">AP2M</hi>
                        </note>? id quod scis prodest nihil; id quod</l><l>nescis obest?</l></quote>
                  <reg>versum</reg> efficit ipsa relatio contrariorum. Idem<note>idem <hi rend="italics">A</hi>: id <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> esset in
oratione numerosum: <reg>quod</reg> scis nihil prodest; quod
nescis multum obest.
<milestone n="50" unit="chapter"/>
                  <reg>semper</reg> haec, quae Graeci <foreign xml:lang="greek">a)nti/qeta</foreign>

                  <pb n="p.2055"/>

nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum
oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam<note>etiam <hi rend="italics">A</hi>: et eum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sine industria.
</p></div><div type="textpart" n="167" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et
maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum
ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes,
ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem
cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris
victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu
invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo
qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas
dicetis Syracusas.
</p><p/></div><div type="textpart" n="168" subtype="section"><p><reg>ergo</reg> et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium
explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod
qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his
hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque
verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec
amant redundantia. Quid dico meas? <reg>contiones</reg> saepe
exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant
aures, ut verbis conligetur sententia<note>colligentur sententiae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. '<reg>non</reg> erat
hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat;
nam et verba eligebant<note>effingebant <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et sententias gravis et suavis reperiebant,
sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>