<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:161-162</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:161-162</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="161" subtype="section"><p><reg>quin</reg> etiam, quod iam
subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum,
quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in
optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita
non erat ea offensio in versibus quam nunc
fugiunt poetae novi. Sic<note>sic <hi rend="italics">A</hi>: ita <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> enim loquebamur<note>loquebamur <hi rend="italics">AL</hi>: loquebantur <hi rend="italics">ed. Rom.</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">qui est omnibu<note>omnibu <hi rend="italics">A</hi>: omnibus <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>' princeps</quote>
non omnibus<note>omnib. <hi rend="italics">A</hi> : omnium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> princeps, et:
<quote rend="blockquote">vita illa dignu<note>dignu <hi rend="italics">A</hi>: dignum <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>' locoque</quote>

                  <pb n="p.2053"/>

non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex
suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari
putamus?
</p></div><div type="textpart" n="162" subtype="section"><p><reg>haec</reg> dixi brevius quam si hac de re una<note>una postulata <hi rend="italics">A</hi> (<hi rend="italics">oculi errore ex</hi> postulari <hi rend="italics">natum</hi>), <hi rend="italics">unde</hi> una proposita <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: una posita <hi rend="italics">Stroebel</hi>
                  </note>
disputarem—est enim locus hic late patens de natura
usuque verborum—longius autem quam instituta ratio
postulabat.
</p><p><milestone n="49" unit="chapter"/><reg>sed</reg> quia rerum verborumque iudicium in prudentia<note>in prudentia <hi rend="italics">A</hi>: prudentiae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> est,
vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod
illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in
illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda
fuit nobis voluntas<note>voluntas <hi rend="italics">Bake</hi>: voluptas <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> aurium, quibus probari nitebamur<note>nitebamur <hi rend="italics">Stangl</hi>: videbamur <hi rend="italics">A</hi>: volebamus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
aut ars eius conciliandae reperienda.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>