<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:151-152</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:151-152</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="151" subtype="section"><p><reg>in</reg> quo quidam etiam Theopompum reprehendunt,
quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister
eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem
haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus
qui <foreign xml:lang="greek">dia/logoi</foreign> dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum
fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis
laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae
sic<note>quae ... sit <hi rend="italics">non male secl. Bake</hi>
                  </note> probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari
necesse sit. In ea est crebra ista vocalium<note>vocalium <hi rend="italics">Manutius</hi>: vocum <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> concursio, quam
magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
</p><p><milestone n="45" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="152" subtype="section"><p><reg>sed</reg> Graeci viderint; nobis ne si<note>ne si <hi rend="italics">L</hi>: nisi <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> cupiamus. quidem distrahere
voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae
horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui,
ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
<quote rend="blockquote">vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam</quote>
et ibidem:
<quote rend="blockquote">quam numquam vobis Grai atque barbari.</quote>

                  <pb n="p.2048"/>

                  <reg>at</reg> Ennius saepe<note>saepe <hi rend="italics">A</hi>: semel <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
                  <quote rend="blockquote">Scipio invicte,</quote>
et semel quidem nos<note>et semel quidem nos <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: et quidem nos <hi rend="italics">AL</hi>: et quidem nos semel <hi rend="italics">Bergk</hi>: atque item nos <hi rend="italics">Seyffert</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.</quote>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>