<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:149-166</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:149-166</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="149" subtype="section"><p><reg>conlocabuntur</reg> igitur verba, aut ut inter se quam aptissime
cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis
vocibus, aut ut<note>aut ut <hi rend="italics">A</hi>: ut aut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> forma ipsa concinnitasque verborum
conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et
apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod
vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat<note>ut fiat <hi rend="italics">A</hi>: est enim <hi rend="italics">L</hi>: est enim ut fiat <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> quasi structura
quaedam nec tamen fiat<note>fiat <hi rend="italics">A</hi>: fiet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> operose; nam esset cum infinitus

<pb n="p.2047"/>

tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in
Albucio Scaevola:
<quote rend="blockquote"><l>quam lepide lexis<note>lexis <hi rend="italics">AL</hi>: <foreign xml:lang="greek">le/ceis</foreign> 
                           <hi rend="italics">edd.</hi>
                        </note> compostae<note>compostae <hi rend="italics">vulg.</hi>: composit(a)e <hi rend="italics">AL</hi>
                        </note> ut tesserulae omnes</l><l>arte pavimento atque emblemate vermiculato!</l></quote>
               </p></div><div type="textpart" n="150" subtype="section"><p><reg>nolo</reg> haec tam minuta constructio appareat; sed tamen
stilus exercitatus efficiet facile formulam<note>formulam <hi rend="italics">A</hi>: hanc viam <hi rend="italics">L</hi>: formam ac viam <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> componendi. Nam
ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid
sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus
primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas.
Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite<note>inconditis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum
est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua
sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui<note>qui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quin <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> vocalis nolit
coniungere.
</p></div><div type="textpart" n="151" subtype="section"><p><reg>in</reg> quo quidam etiam Theopompum reprehendunt,
quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister
eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem
haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus
qui <foreign xml:lang="greek">dia/logoi</foreign> dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum
fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis
laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae
sic<note>quae ... sit <hi rend="italics">non male secl. Bake</hi>
                  </note> probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari
necesse sit. In ea est crebra ista vocalium<note>vocalium <hi rend="italics">Manutius</hi>: vocum <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> concursio, quam
magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
</p><p><milestone n="45" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="152" subtype="section"><p><reg>sed</reg> Graeci viderint; nobis ne si<note>ne si <hi rend="italics">L</hi>: nisi <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> cupiamus. quidem distrahere
voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae
horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui,
ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
<quote rend="blockquote">vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam</quote>
et ibidem:
<quote rend="blockquote">quam numquam vobis Grai atque barbari.</quote>

                  <pb n="p.2048"/>

                  <reg>at</reg> Ennius saepe<note>saepe <hi rend="italics">A</hi>: semel <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
                  <quote rend="blockquote">Scipio invicte,</quote>
et semel quidem nos<note>et semel quidem nos <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: et quidem nos <hi rend="italics">AL</hi>: et quidem nos semel <hi rend="italics">Bergk</hi>: atque item nos <hi rend="italics">Seyffert</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="153" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare
etiam solent. Sed quid ego vocalis? <reg>sine</reg> vocalibus saepe
brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis,
in vas'<note>in vas' <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: etuas <hi rend="italics">A</hi>: muas <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> argenteis, palmi'<note>palmi' <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: palmet <hi rend="italics">A</hi>: palma et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> crinibus, tecti' fractis. Quid vero
licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant,
quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, <del>et<note>et <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del>
duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium
nominaverunt, cum superiores appellati essent semper
Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus
causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus
est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis
et taxillis<note>taxillis <hi rend="italics">A</hi>: axillis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et paxillo<note>paxillo <hi rend="italics">A</hi>: pauxillo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis
evellit.
</p></div><div type="textpart" n="154" subtype="section"><p><reg>libenter</reg> etiam copulando verba iungebant,
ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria
verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle
pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et
exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non
olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non
dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius
concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem,
concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non
cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque
vobiscum<note>vobiscum et nobiscum <hi rend="italics">AL</hi>: <hi rend="italics">correxerunt Itali</hi>
                  </note>.
</p><p><milestone n="46" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="155" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas,
qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum
fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an

<pb n="p.2049"/>

dabat hanc consuetudo licentiam? <reg>itaque</reg> idem poeta qui
inusitatius contraxerat:
<quote rend="blockquote">patris mei meum factum pudet</quote>
pro meorum factorum, et
<quote rend="blockquote">texitur, exitium examen rapit</quote>
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum
cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti
volunt:
<quote rend="blockquote"><l>neque tuom<note>tuum <hi rend="italics">A</hi>: tu <hi rend="italics">L</hi>
                        </note> umquam in gremium extollas liberorum</l><l part="I">ex te genus,</l></quote>
et idem:
<quote rend="blockquote">namque Aesculapi liberorum.</quote>
                  <reg>at</reg> ille alter in Chryse non solum:
<quote rend="blockquote">cives, antiqui amici maiorum meum,</quote>
quod erat usitatum, sed durius etiam:
<quote rend="blockquote">consilium socii, augurium atque extum interpretes;</quote>
idemque pergit:
<quote rend="blockquote">postquam prodigium horriferum, portentum<note>portentum <hi rend="italics">vulg.</hi>: portentu <hi rend="italics">AL</hi>
                     </note> pavos;</quote>
quae non sane sunt in omnibus<note>omnibus <hi rend="italics">L</hi>: hominibus <hi rend="italics">A</hi>: omnibus nominibus <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: nominibus <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> neutris usitata. Nec enim
dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud
eundem:
<quote rend="blockquote">nihilne ad te de iudicio armum accidit?—</quote>
quam centuriam fabrum et procum,
</p></div><div type="textpart" n="156" subtype="section"><p>ut censoriae tabulae
loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque
duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium
aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et
quid<note>et quid <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ecqui <hi rend="italics">Stangl</hi>: atqui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quid <hi rend="italics">A</hi>: et qui <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dixit<note>dux <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Accius?
<quote rend="blockquote">video sepulcra duo duorum corporum;</quote>
idemque
<quote rend="blockquote">mulier una duum virum.</quote>

                  <pb n="p.2050"/>

                  <reg>quid</reg> verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum
est, ut hoc <del>vel<note>vel <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> pro deum dico vel pro deorum, alias ut
necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium
nummum, non sestertiorum<note>sestertiorum <hi rend="italics">Itali</hi>: sestertium <hi rend="italics">A</hi>: <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> nummorum, quod in his consuetudo
varia non est.
</p><p><milestone n="47" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="157" subtype="section"><p><reg>quid</reg> quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse
iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere
et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque
utrumque Terentius:
<quote rend="blockquote">eho tu, cognatum<note>cognatum <hi rend="italics">AL</hi>: sobrinum <hi rend="italics">Terent. Phorm.</hi>
                     </note> tuom non noras?</quote>
post idem
<quote rend="blockquote">Stilponem inquam noveras.</quote>
Sient plenum est, sint<note>sient ... sint <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: si et ... sient <hi rend="italics">L</hi>: sin... sin <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> imminutum; licet utare utroque.
Ergo ibidem<note>ergo * ibidem <hi rend="italics">Jahn poetae nomen excidisse suspicatus</hi>: alibi <hi rend="italics">rectius esse vidit Stangl</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote"><l>quae quam sint cara<note>quae quam sint cara <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: quam cara sint quae <hi rend="italics">AL</hi>
                        </note> post carendo<note>carendo <hi rend="italics">FPO</hi>: carenda <hi rend="italics">Lachmann</hi>: carendi <hi rend="italics">A</hi>
                        </note> intellegunt,</l><l>quamque attinendi magni dominatus sient</l><note>scient <hi rend="italics">AL</hi>
                     </note>.</quote>
Nec vero reprehenderim
<quote rend="blockquote">scripsere alii rem</quote>
et<note>et <hi rend="italics">om. Quint.</hi>: etsi <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus
indulgenti libenter obsequor.
<quote rend="blockquote">isdem<note>isdem <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: idem <hi rend="italics">AL</hi>
                     </note> campus habet</quote>
inquit Ennius; et in templis: EIDEM<note>eidem <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: idem <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> PROBAVIT; at
isdem<note>isdem <hi rend="italics">L</hi>: eisdem <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male
sonabat isdem<note>eisdem... eisdem <hi rend="italics">A</hi>: isdem ... isdem <hi rend="italics">L corr. Heerdegen</hi>
                  </note>: impetratum est a consuetudine ut peccare
suavitatis causa liceret. Et posmeridianas<note>posmeridianas <hi rend="italics">Velius Long.</hi> p. 2237: pomeridianas <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> quadrigas quam
postmeridianas <hi rend="italics">quadriiugas</hi>
                  <note>quadriiugas <hi rend="italics">add. Doederlein</hi>
                  </note> libentius dixerim et me hercule

<pb n="p.2051"/>

quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur<note>videtur <hi rend="italics">L</hi>: videatur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>,
nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?
</p></div><div type="textpart" n="158" subtype="section"><p><reg>credo</reg>, quod erat insuavius. †<reg>vna</reg>
                  <note>insuavius. una <hi rend="italics">AL</hi>: insuavius. absona <hi rend="italics">Hellmuth</hi>: insuavius. insuavissima <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> praepositio est af<note>af <hi rend="italics">Stegmann ex Velio Longo</hi> p. 2224: ab <hi rend="italics">A</hi>: ea <hi rend="italics">FPO</hi>: abs eaque <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>, quae
nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his<note>ac ne his <hi rend="italics">Ernesti</hi>: aeneis <hi rend="italics">A</hi>: ne his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quidem
omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit
dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne<note>a'ne <hi rend="italics">Schütz</hi>: anne <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> verum sit
an ab an abs<note>ab an abs <hi rend="italics">Schütz</hi>: absis <hi rend="italics">A</hi>: abs <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Quid si etiam abfugit<note>abfugit <hi rend="italics">Gellius</hi> (xv. 3, 2): afugit <hi rend="italics">FO</hi>: affugit <hi rend="italics">PM</hi>: afugit quod fugit <hi rend="italics">A, unde</hi> aufugit quod abfugit <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> turpe<note>turpe <hi rend="italics">L</hi>: forte <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> visum est et
abfer noluerunt, <hi rend="italics">aufugit et</hi>
                  <note>aufugit et <hi rend="italics">add. Schütz e Velio Longo</hi>
                  </note> aufer maluerunt<note>aufer maluerunt <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>? quae praepositio
praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti
erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi
oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros<note>ignoti, ignavi, ignari <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dicere
quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica,
quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas,
nisi<note>nisi x <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit,
reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem<note>prima littera praepositionem <hi rend="italics">Maioragius</hi>: primam litteram praepositio <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> commutavit,
ut subegit, summovit<note>summovit <hi rend="italics">ed. vet.</hi>: summutavit <hi rend="italics">FO</hi>: submutavit <hi rend="italics">PM</hi>: tum mutavit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, sustulit.
</p><p><milestone n="48" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="159" subtype="section"><p><reg>quid</reg> in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem,
iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non
concaesum! Ex quo quidam pertisum
etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid
vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam
instituto? <reg>indoctus</reg>
                  <note>indoctus <hi rend="italics">A cum Gellio</hi>: inductus <hi rend="italics">FO1</hi>: inclitus <hi rend="italics">O2P2M2</hi>
                  </note> dicimus brevi prima littera, insanus
producta, inhumanus<note>inhumanus <hi rend="italics">FOP1</hi>: insipiens <hi rend="italics">in marg. P2</hi>: insanus <hi rend="italics">A</hi>: inmanis <hi rend="italics">Luc. Müller</hi>
                  </note> brevi, infelix longa. Et, ne multis,
quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente<note>sapiente <hi rend="italics">AL</hi>: sano <hi rend="italics">Bake cod. Erl.</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.2052"/>

atque felice<note>felice <hi rend="italics">FPO Gellius</hi>: infelice <hi rend="italics">A</hi>: felide. in <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter;
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule
veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere
cur ita sit: dicent iuvare<note>sit...iuvare <hi rend="italics">Gellius</hi>: se... iuvari <hi rend="italics">AL</hi>: se ... iuvare <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>. Voluptati autem aurium morigerari
debet oratio.
</p></div><div type="textpart" n="160" subtype="section"><p><reg>quin</reg> ego ipse, cum scirem ita maiores
locutos esse<note>esse <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>, ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur,
loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem<note>pulchros ceteros (et cethegos <hi rend="italics">L</hi>) triumphos Carthaginem <hi rend="italics">AL</hi>: <hi rend="italics">corr. vulg.</hi>
                  </note>
dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta
mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam
mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones,
Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas<note>lacrimas <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> dicimus, quia per
aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam<note>nusquam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
Pyrrhum;
<quote rend="blockquote">vi patefecerunt Bruges<note>Bruges <hi rend="italics">Victorius</hi> (<hi rend="italics">var. lect. xiv.</hi> 3): Fruges <hi rend="italics">FP</hi> Phruges <hi rend="italics">O</hi>: Phry <hi rend="italics">A</hi>
                     </note>,</quote>
non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim
Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et
cum Phrygum<note>Phrygum <hi rend="italics">Schütz</hi>: Phyrrum <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat
aut etiam in<note>etiam in <hi rend="italics">Hoerner</hi>: etiam <hi rend="italics">Madvig</hi>: tam in <hi rend="italics">L</hi>: tamen <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> barbaris casibus Graecam litteram adhibere
aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et
Pyrrhum aurium causa dicimus.
</p></div><div type="textpart" n="161" subtype="section"><p><reg>quin</reg> etiam, quod iam
subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum,
quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in
optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita
non erat ea offensio in versibus quam nunc
fugiunt poetae novi. Sic<note>sic <hi rend="italics">A</hi>: ita <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> enim loquebamur<note>loquebamur <hi rend="italics">AL</hi>: loquebantur <hi rend="italics">ed. Rom.</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">qui est omnibu<note>omnibu <hi rend="italics">A</hi>: omnibus <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>' princeps</quote>
non omnibus<note>omnib. <hi rend="italics">A</hi> : omnium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> princeps, et:
<quote rend="blockquote">vita illa dignu<note>dignu <hi rend="italics">A</hi>: dignum <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>' locoque</quote>

                  <pb n="p.2053"/>

non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex
suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari
putamus?
</p></div><div type="textpart" n="162" subtype="section"><p><reg>haec</reg> dixi brevius quam si hac de re una<note>una postulata <hi rend="italics">A</hi> (<hi rend="italics">oculi errore ex</hi> postulari <hi rend="italics">natum</hi>), <hi rend="italics">unde</hi> una proposita <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: una posita <hi rend="italics">Stroebel</hi>
                  </note>
disputarem—est enim locus hic late patens de natura
usuque verborum—longius autem quam instituta ratio
postulabat.
</p><p><milestone n="49" unit="chapter"/><reg>sed</reg> quia rerum verborumque iudicium in prudentia<note>in prudentia <hi rend="italics">A</hi>: prudentiae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> est,
vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod
illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in
illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda
fuit nobis voluntas<note>voluntas <hi rend="italics">Bake</hi>: voluptas <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> aurium, quibus probari nitebamur<note>nitebamur <hi rend="italics">Stangl</hi>: videbamur <hi rend="italics">A</hi>: volebamus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
aut ars eius conciliandae reperienda.
</p></div><div type="textpart" n="163" subtype="section"><p><reg>duae</reg> sunt igitur res
quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero
mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus,
legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut
poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
<quote rend="blockquote">qua pontus Helles<note>Helles <hi rend="italics">A</hi>: hellus <hi rend="italics">L</hi> superat tmolum <hi rend="italics">L</hi>: superadmolum <hi rend="italics">A</hi>
                     </note>, †supera Tmolum ac Tauricos†<note>ac Tauricos <hi rend="italics">PM</hi>: ad Tauricos <hi rend="italics">FO</hi>: adauricos <hi rend="italics">A</hi>: qua ponte ab Helles superat Tmolum et Tauricos <hi rend="italics">Madvig</hi>
                     </note>:</quote>
locorum<note>locorum <hi rend="italics">AL</hi>: colchorum <hi rend="italics">O2, unde</hi> auricomus Colchorum &lt;aries&gt; <hi rend="italics">Ribbeck</hi>
                  </note> splendidis nominibus inluminatus est versus, sed
proximus inquinatus insuavissima littera:
<quote rend="blockquote">finis<note>finis <hi rend="italics">L</hi>: finitus <hi rend="italics">A</hi>
                     </note> frugifera et efferta<note>efferta <hi rend="italics">Lachmann ad Lucr.</hi> vi. 258: ferta <hi rend="italics">L</hi>: feria <hi rend="italics">A1</hi>
                     </note> arva Asiae<note>Asiae <hi rend="italics">A</hi>: Asia <hi rend="italics">L</hi>
                     </note> tenet.</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="164" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam
splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
<quote rend="blockquote">qua tempestate Helenam Paris<note>paris helenam <hi rend="italics">AL</hi>: <hi rend="italics">transp. Lachmann, cp. de Orat.</hi> iii. 219</note>
                  </quote>
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque
fugiamus:
<quote rend="blockquote">habeo istanc<note>istanc <hi rend="italics">Ribbeck</hi>: ista <hi rend="italics">A</hi>: istan <hi rend="italics">L</hi>
                     </note> ego perterricrepam</quote>

                  <pb n="p.2054"/>

itemque<note>itemque <hi rend="italics">Ernesti</hi>: idemque <hi rend="italics">L</hi>: fidem ... <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>:
<quote rend="blockquote">versutiloquas malitias.</quote>
                  <reg>nec</reg> solum componentur verba ratione, sed etiam finientur<note>componentur... finientur <hi rend="italics">L</hi>: componantur ... finiantur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>,
quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et<note>et <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
finiuntur<note>finiuntur <hi rend="italics">L</hi>: finiantur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> aut ipsa compositione et quasi<note>et quasi <hi rend="italics">AL</hi>: aut quasi <hi rend="italics">Schütz</hi> aut quodam genere <hi rend="italics">vulg.</hi>: ut quaedam genera <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> sua sponte, aut
quodam genere verborum, in<note>in <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> quibus ipsis concinnitas inest;
quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria
redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa
sunt, etiam si nihil est factum de industria.
</p></div><div type="textpart" n="165" subtype="section"><p><reg>in</reg>
huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem
accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana:
Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non
didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus,
hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia
sunt, ut, quia referuntur eo quo<note>eo quo <hi rend="italics">Stangl</hi>: ea quae <hi rend="italics">A</hi>: ad ea quae <hi rend="italics">L</hi>: ad ea ad quae <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: ad quae <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> debent referri, intellegamus
non quaesitum esse numerum, sed secutum.
</p></div><div type="textpart" n="166" subtype="section"><p><reg>quod</reg> fit item
in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo
numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
<quote rend="blockquote">eam quam nihil accusas damnas—</quote>
condemnas dixisset qui versum effugere vellet<note>dixisset... voluisset <hi rend="italics">A</hi>: diceret...vellet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>—,
<quote rend="blockquote"><l part="F">bene quam meritam esse autumas <del>dicis<note>autumas dicis <hi rend="italics">A</hi>: autumas pro autimas dicis <hi rend="italics">L</hi>: dicis <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                           </note>
                        </del>
                     </l><l>male merere<note>merere <hi rend="italics">FPO1</hi>: mereri <hi rend="italics">AP2M</hi>
                        </note>? id quod scis prodest nihil; id quod</l><l>nescis obest?</l></quote>
                  <reg>versum</reg> efficit ipsa relatio contrariorum. Idem<note>idem <hi rend="italics">A</hi>: id <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> esset in
oratione numerosum: <reg>quod</reg> scis nihil prodest; quod
nescis multum obest.
<milestone n="50" unit="chapter"/>
                  <reg>semper</reg> haec, quae Graeci <foreign xml:lang="greek">a)nti/qeta</foreign>

                  <pb n="p.2055"/>

nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum
oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam<note>etiam <hi rend="italics">A</hi>: et eum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sine industria.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>