<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:147-148</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:147-148</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="147" subtype="section"><p><reg>de</reg> verbis enim componendis et de syllabis
prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae
etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt
magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at<note>at <hi rend="italics">Schenkl</hi>: ut <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium
sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non
item; sed esse illa sine his non potest. Me autem sive
pervulgatissimus<note>pervagatissimus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ille versus, qui vetat
<quote rend="blockquote"><l part="M">artem pudere proloqui quam factites,</l></quote>
dissimulare non sinit qui<note>qui <hi rend="italics">Madvig</hi>: quin <hi rend="italics">AL</hi>: quantum <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> delecter, sive tuum studium
a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros
suspicabar respondendum fuit.
</p></div><div type="textpart" n="148" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si ea quae
dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque
praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae
forenses artes et actiones publicae concidissent, non me
aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui
resisto, potius quam litteris dederem? <reg>quae</reg> quidem me
antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant
domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet,
sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si
erunt perfectae, profecto maximis<note>maximis <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> rebus forensibus nostris
<del>et externis<note>et externis <hi rend="italics">om. L</hi>
                     </note>
                  </del> inclusae <del>et domesticae<note>et domesticae <hi rend="italics">om. L</hi>
                     </note>
                  </del> litterae respondebunt.
Sed ad institutam disputationem revertamur.
</p><p><milestone n="44" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>