<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:145-148</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:145-148</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="145" subtype="section"><p>'<reg>at</reg> ius profitentur etiam qui nesciunt;
eloquentiam<note>eloquentiam <hi rend="italics">A</hi>: eloquentia <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea<note>ea <hi rend="italics">om. L</hi>: eam, tamen <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> se
valere dissimulant<note>dissimulat <hi rend="italics">AL</hi>: dissimulatur <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>.' <reg>propterea</reg> quod prudentia hominibus
grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia
potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne
quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios
id quod ipsi fuerit honestissimum discere?
</p></div><div type="textpart" n="146" subtype="section"><p><reg>ac</reg> fortasse
ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui<note>qui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quid <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>
enim possem, cum <del>et<note>et <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> afuissem domo<note>domo <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> adulescens et horum
studiorum causa maria<note>maria <hi rend="italics">A</hi>: mare <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> transissem et doctissimis hominibus
referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone
nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra
legerentur, dissimulare<note>dissimularem <hi rend="italics">L</hi>: dissimulare? non me <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> me didicisse? Quid<note>quid <hi rend="italics">AL</hi>: qui <hi rend="italics">codd. dett.</hi> erat cur <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> 
                  <del>erat cur</del>
probarem<note>improbarem <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> nisi quod parum fortasse profeceram?
</p><p><milestone n="43" unit="chapter"/><reg>quod</reg> cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus

<pb n="p.2046"/>

in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis
habuerunt.
</p></div><div type="textpart" n="147" subtype="section"><p><reg>de</reg> verbis enim componendis et de syllabis
prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae
etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt
magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at<note>at <hi rend="italics">Schenkl</hi>: ut <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium
sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non
item; sed esse illa sine his non potest. Me autem sive
pervulgatissimus<note>pervagatissimus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ille versus, qui vetat
<quote rend="blockquote"><l part="M">artem pudere proloqui quam factites,</l></quote>
dissimulare non sinit qui<note>qui <hi rend="italics">Madvig</hi>: quin <hi rend="italics">AL</hi>: quantum <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> delecter, sive tuum studium
a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros
suspicabar respondendum fuit.
</p></div><div type="textpart" n="148" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si ea quae
dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque
praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae
forenses artes et actiones publicae concidissent, non me
aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui
resisto, potius quam litteris dederem? <reg>quae</reg> quidem me
antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant
domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet,
sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si
erunt perfectae, profecto maximis<note>maximis <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> rebus forensibus nostris
<del>et externis<note>et externis <hi rend="italics">om. L</hi>
                     </note>
                  </del> inclusae <del>et domesticae<note>et domesticae <hi rend="italics">om. L</hi>
                     </note>
                  </del> litterae respondebunt.
Sed ad institutam disputationem revertamur.
</p><p><milestone n="44" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>