<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:13-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:13-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>sic</reg> eloquentia haec forensis spreta a philosophis et
repudiata multis quidem illa<note>illa quidem <hi rend="italics">ed. Rom.</hi> 1469, <hi rend="italics">cf. Madvig de Fin.</hi> iv. 16, 43</note> adiumentis magnisque caruit,
sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit
in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans
doctrina defuit.</p><p><milestone n="4" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>positum</reg> sit igitur in primis, quod post magis intellegetur,
sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut
palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime
conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis
variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;—
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse
ceteris dicit<note>dicit <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: dicat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae
physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara
quaedam et magnifica didicisse tum uberem<note>didicisse tum uberem <hi rend="italics">Schütz</hi>: didicisset uberem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et fecundum
fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus
orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod
idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec

<pb n="p.2006"/>

vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque
rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere
in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint
neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua
distinguere. Quid dicam<note>dicam <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note> de natura rerum, cuius cognitio
magnam orationi<note>orationi <hi rend="italics">vulg.</hi>: orationis <hi rend="italics">L</hi>: oratori <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> suppeditat copiam, de vita<note>quid de vita <hi rend="italics">Sandys</hi>: iam de vita <hi rend="italics">Nixon</hi>: nam de vita <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note>, de officiis, de
virtute, de moribus? <hi rend="italics">satisne</hi>
                  <note>satisne <hi rend="italics">Reid</hi>: de quibus nihil sine <hi rend="italics">Schenkl</hi>: quidquamne <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> sine multa earum ipsarum
rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?
<milestone n="5" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>