<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:13-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:13-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>sic</reg> eloquentia haec forensis spreta a philosophis et
repudiata multis quidem illa<note>illa quidem <hi rend="italics">ed. Rom.</hi> 1469, <hi rend="italics">cf. Madvig de Fin.</hi> iv. 16, 43</note> adiumentis magnisque caruit,
sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit
in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans
doctrina defuit.</p><p><milestone n="4" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>positum</reg> sit igitur in primis, quod post magis intellegetur,
sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut
palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime
conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis
variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;—
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>