<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:127-128</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:127-128</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="127" subtype="section"><p><reg>dicetur</reg>
autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio
elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto
nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro
reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis
vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere
possit oratio; quod <del>et<note>et <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> inter media argumenta
faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel
minuendi locus, et paene infinite in perorando.
</p><p><milestone n="37" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="128" subtype="section"><p><reg>duo</reg> restant<note>duo restant <hi rend="italics">Schüts</hi>: duae res sunt enim <hi rend="italics">A</hi>: duo sunt <hi rend="italics">L</hi> tractatae <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem
eloquentiam faciunt<note>faciunt <hi rend="italics">Stephanus</hi>: faciant <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>. Quorum alterum est, quod
Graeci <foreign xml:lang="greek">h)qiko\n</foreign> vocant, ad naturas<note>naturam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et ad mores et ad omnem
vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem

<pb n="p.2040"/>

                  <foreign xml:lang="greek">paqhtiko\n</foreign> nominant, quo perturbantur animi et concitantur,
in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum,
ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens<note>vehementius <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum
rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>