<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:125-126</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:125-126</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="125" subtype="section"><p><reg>cum</reg> vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit
expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet
animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et
ratio temporis postulabit.
</p><p><reg>sed</reg> erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-

<pb n="p.2039"/>

pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia<note>sed erit... eloquentia <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>. Nam
cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut
verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat<note>sic ut... excidat <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>, tum
sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam,
ut supra dixi, Graeci appellant <foreign xml:lang="greek">qe/sin</foreign>, alteram in augendis
amplificandisque rebus, quae ab isdem <foreign xml:lang="greek">au)/chsis</foreign> est nominata.
</p></div><div type="textpart" n="126" subtype="section"><p><reg>quae</reg> etsi aequabiliter<note>aequabiliter <hi rend="italics">emend. vetus</hi>: aequaliter <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> toto corpore orationis fusa
esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet<note>debent ... excellent <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note>;
qui communes <hi rend="italics">sunt</hi>
                  <note>sunt <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> appellati eo quod videntur multarum
idem esse causarum, sed proprii<note>proprio <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> singularum esse debebunt.
At<note>at <hi rend="italics">vulg.</hi>: ac <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> vero illa pars orationis, quae est de genere universo,
totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in
quo quasi certamen est controversiae, quod Graece <foreign xml:lang="greek">krino/menon</foreign>
dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam
quaestionem atque uti de<note>uti de <hi rend="italics">Stangl</hi>: ut inde <hi rend="italics">A</hi>: ut de <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> universo genere dicatur, nisi cum
de vero ambigitur<note>ambigetur <hi rend="italics">L</hi>: ambigitur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, quod quaeri coniectura solet.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>