<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:123-124</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:123-124</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="123" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> autem non quem doceam
quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid
deceat viderit<note>viderit <hi rend="italics">A</hi>: videbit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Haec enim sapientia maxime adhibenda
eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec <hi rend="italics">cum</hi>
                  <note>cum <hi rend="italics">add. Fiedrich</hi>
                  </note> omnibus<note>nec pro omnibus nec cum omnibus <hi rend="italics">om. A ml</hi>
                  </note> eodem modo dicendum arbitror.
<milestone n="36" unit="chapter"/>
                  <reg>is</reg> erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit
accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut
quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec
grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et
aequalis oratio.
</p></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><p><reg>principia</reg> verecunda, nondum<note>nondum <hi rend="italics">Al</hi>: non <hi rend="italics">Lm</hi>
                  </note> elatis incensa
verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii
vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles
nec historico<note>historicae <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
Dein si tenuis causa est<note>si tenuis causa est, <hi rend="italics">cod. Vict.</hi>: si tenuis causa erit <hi rend="italics">Jahn</hi>: si tenues causae <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>, tum<note>tum <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> etiam argumentandi
tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur,
ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>