<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:121-140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:121-140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="121" subtype="section"><p><reg>sic</reg> igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit
genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum
nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat
aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine,
verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando
aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est
quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in
quo quod est ambiguorum proprium res duas significari
videmus.
<milestone n="35" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="122" subtype="section"><p><reg>cum</reg> tam pauca sint<note>sint <hi rend="italics">L</hi>: sunt <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> genera causarum, etiam
argumentorum praecepta pauca sunt<note>pauca sunt <hi rend="italics">L</hi>: pauca <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>. Traditi<note>tradita <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> sunt e quibus
ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti.
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem<note>admirabiliorem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> orationem; nam
ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid
enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem,
in quo<note>in quo <hi rend="italics">L</hi>: in qua <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> aut concilietur auditor aut erigatur aut paret

<pb n="p.2038"/>

se ad discendum<note>ad discendum <hi rend="italics">A</hi>: ad dicendum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; rem breviter exponere et probabiliter et
aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria
evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis
argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit
consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
post omnia peroratione<note>peroratione <hi rend="italics">Halm</hi>: perorationem <hi rend="italics">A</hi>: per orationem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> inflammantem restinguentemve
concludere? <reg>has</reg> partis quem ad modum tractet
singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper
tractantur uno modo.
</p></div><div type="textpart" n="123" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> autem non quem doceam
quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid
deceat viderit<note>viderit <hi rend="italics">A</hi>: videbit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Haec enim sapientia maxime adhibenda
eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec <hi rend="italics">cum</hi>
                  <note>cum <hi rend="italics">add. Fiedrich</hi>
                  </note> omnibus<note>nec pro omnibus nec cum omnibus <hi rend="italics">om. A ml</hi>
                  </note> eodem modo dicendum arbitror.
<milestone n="36" unit="chapter"/>
                  <reg>is</reg> erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit
accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut
quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec
grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et
aequalis oratio.
</p></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><p><reg>principia</reg> verecunda, nondum<note>nondum <hi rend="italics">Al</hi>: non <hi rend="italics">Lm</hi>
                  </note> elatis incensa
verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii
vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles
nec historico<note>historicae <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
Dein si tenuis causa est<note>si tenuis causa est, <hi rend="italics">cod. Vict.</hi>: si tenuis causa erit <hi rend="italics">Jahn</hi>: si tenues causae <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>, tum<note>tum <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> etiam argumentandi
tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur,
ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
</p></div><div type="textpart" n="125" subtype="section"><p><reg>cum</reg> vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit
expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet
animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et
ratio temporis postulabit.
</p><p><reg>sed</reg> erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-

<pb n="p.2039"/>

pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia<note>sed erit... eloquentia <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>. Nam
cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut
verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat<note>sic ut... excidat <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>, tum
sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam,
ut supra dixi, Graeci appellant <foreign xml:lang="greek">qe/sin</foreign>, alteram in augendis
amplificandisque rebus, quae ab isdem <foreign xml:lang="greek">au)/chsis</foreign> est nominata.
</p></div><div type="textpart" n="126" subtype="section"><p><reg>quae</reg> etsi aequabiliter<note>aequabiliter <hi rend="italics">emend. vetus</hi>: aequaliter <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> toto corpore orationis fusa
esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet<note>debent ... excellent <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note>;
qui communes <hi rend="italics">sunt</hi>
                  <note>sunt <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> appellati eo quod videntur multarum
idem esse causarum, sed proprii<note>proprio <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> singularum esse debebunt.
At<note>at <hi rend="italics">vulg.</hi>: ac <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> vero illa pars orationis, quae est de genere universo,
totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in
quo quasi certamen est controversiae, quod Graece <foreign xml:lang="greek">krino/menon</foreign>
dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam
quaestionem atque uti de<note>uti de <hi rend="italics">Stangl</hi>: ut inde <hi rend="italics">A</hi>: ut de <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> universo genere dicatur, nisi cum
de vero ambigitur<note>ambigetur <hi rend="italics">L</hi>: ambigitur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, quod quaeri coniectura solet.
</p></div><div type="textpart" n="127" subtype="section"><p><reg>dicetur</reg>
autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio
elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto
nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro
reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis
vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere
possit oratio; quod <del>et<note>et <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> inter media argumenta
faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel
minuendi locus, et paene infinite in perorando.
</p><p><milestone n="37" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="128" subtype="section"><p><reg>duo</reg> restant<note>duo restant <hi rend="italics">Schüts</hi>: duae res sunt enim <hi rend="italics">A</hi>: duo sunt <hi rend="italics">L</hi> tractatae <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem
eloquentiam faciunt<note>faciunt <hi rend="italics">Stephanus</hi>: faciant <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>. Quorum alterum est, quod
Graeci <foreign xml:lang="greek">h)qiko\n</foreign> vocant, ad naturas<note>naturam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et ad mores et ad omnem
vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem

<pb n="p.2040"/>

                  <foreign xml:lang="greek">paqhtiko\n</foreign> nominant, quo perturbantur animi et concitantur,
in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum,
ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens<note>vehementius <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum
rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.
</p></div><div type="textpart" n="129" subtype="section"><p><reg>quo</reg> genere nos
mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi
impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis
pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius;
a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus
obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum
coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi
venenis ereptam memoriam diceret.
</p></div><div type="textpart" n="130" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ego de miserationibus
loquar<note>loquor <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam
si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant;
in quo ut viderer excellere non ingenio sed
dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me
<del>enim<note>enim <hi rend="italics">om. A</hi> paenitet <hi rend="italics">A</hi>: non paenitet <hi rend="italics">L</hi>
                     </note>
                  </del> ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus,
etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora
eadem illa cum aguntur<note>quae aguntur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> quam cum leguntur videri solent.
<milestone n="38" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="131" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero miseratione solum mens iudicum permovenda est
—qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in
manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo
nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione
complerimus<note>complerimus <hi rend="italics">vulg.</hi>: compleremus <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> forum—, sed est faciendum etiam ut irascatur
iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur,
oderit diligat, cupiat fastidiat<note>fastidiat <hi rend="italics">Stangl</hi> (<hi rend="italics">Philol.</hi> xlv. 193): taedeat <hi rend="italics">A</hi>: satietate afficiatur <hi rend="italics">L</hi>: abhorreat <hi rend="italics">Stegmann</hi>
                  </note>, speret metuat, laetetur doleat;
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit
exempla, mitiorum defensiones meae.
</p></div><div type="textpart" n="132" subtype="section"><p><reg>nullo</reg> enim modo
animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus
a me non temptatus sit,—dicerem perfectum, si ita iudi-

<pb n="p.2041"/>

carem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem<note>pertimescerem <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>;
sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi
inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is qui
audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret<note>audiet incendetur ... perveniet <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> oratio.
Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis
vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed
Crassi perpauca sunt nec ea iudiciorum, nihil Antoni, nihil
Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam scripsit Hortensius.
</p></div><div type="textpart" n="133" subtype="section"><p><reg>verum</reg> haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur<note>suspicamur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>,
quoniam exemplum non habemus, aut si exempla
sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae
dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis
factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea
profecto oratio in eam formam quae est insita in
mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne
requiratur<note>non requiratur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quidem.
</p><p><milestone n="39" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="134" subtype="section"><p><reg>sed</reg> iam forma <del>ipsa<note>ipsa <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> restat et <foreign xml:lang="greek">xarakth\r</foreign> ille qui dicitur;
qui qualis esse debeat ex his<note>his <hi rend="italics">A</hi>: ipsis <hi rend="italics">L</hi>: iis ipsis <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> quae supra dicta sunt intellegi
potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum
lumina attigimus; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore
nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere
frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem
transferunt animos et referunt ac movent huc et
illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et
reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur
quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt
enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori
appellantur insignia, non quia<note>quia <hi rend="italics">A et Quintil.</hi> ix. 1, 37: quod <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sola ornent, sed quod excellant.
</p></div><div type="textpart" n="135" subtype="section"><p><reg>eadem</reg> ratio est horum quae sunt orationis lumina
et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque
verba aut leviter<note>leviter <hi rend="italics">Ernesti</hi> (<hi rend="italics">cf. Gesner ad Quintil.</hi> ix. 1, 38): breviter <hi rend="italics">AL Quintil.</hi>: bis breviter <hi rend="italics">Pluygers</hi>
                  </note> commutata ponuntur, aut ab eodem verbo

<pb n="p.2042"/>

ducitur saepius oratio aut in idem conicitur<note>conicitur <hi rend="italics">AL</hi>: committitur <hi rend="italics">Quint. cod. M</hi>: concluditur <hi rend="italics">Pluygers</hi>
                  </note> aut utrumque,
aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur
aut continenter unum verbum non in eadem<note>in eadem <hi rend="italics">AL</hi>: eadem <hi rend="italics">Quintil.</hi>
                  </note> sententia
ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
aut cum sunt<note>cum sunt <hi rend="italics">A</hi>: multis modis <hi rend="italics">L Quintil.</hi>: cum cumulantur <hi rend="italics">Jahn</hi>: cum cumulatis <hi rend="italics">Mommsen</hi>
                  </note> contrariis relata contraria; aut cum gradatim
sursum versus reditur<note>reditur <hi rend="italics">AL</hi>: itur et reditur <hi rend="italics">Kayser</hi>: itur <hi rend="italics">Sandys</hi>: retroque dicitur <hi rend="italics">Vo'lbehr</hi>
                  </note>; aut cum demptis coniunctionibus
dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes cur
id faciamus ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos
quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio<note>exclamatio <hi rend="italics">A Quint.</hi>: explanatio <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> vel admirationis
vel questionis<note>conquestionis <hi rend="italics">cum codd. dett. maluit Lambinus</hi>
                  </note>; aut cum eiusdem nominis casus
saepius commutantur.
</p><p/></div><div type="textpart" n="136" subtype="section"><p><reg>sed</reg> sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia
frequentissime Demosthenes utitur<note>utitur <hi rend="italics">A</hi>: utatur <hi rend="italics">L et codd. Quint. BM</hi>
                  </note>, sunt qui putent<note>putent <hi rend="italics">A</hi>: putant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> idcirco
eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus
fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae
dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi<note>nisi <hi rend="italics">A Quint.</hi>: nisi quam aut <hi rend="italics">L</hi>: nisi aut <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> omnis aut certe
plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum
tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut
exemplis? <reg>tantum</reg> modo notetur locus.
<milestone n="40" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="137" subtype="section"><p><reg>sic</reg> igitur dicet
ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem
et<note>eadem et <hi rend="italics">Quint.</hi>: eandem et <hi rend="italics">A</hi>: eadem ut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> una in re<note>una in re <hi rend="italics">vulg.</hi>: in una re <hi rend="italics">Quint.</hi>: unam rem <hi rend="italics">A</hi>: unam in rem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> haereat in eademque commoretur sententia<note>in eademque commoretur sententia <hi rend="italics">Quint.</hi>: et in eandem commoretur sententiam <hi rend="italics">L</hi>: in eadem commoreturque sententia <hi rend="italics">A</hi> (<hi rend="italics">Iul. Vict.</hi> p. 433)</note>;
saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet
a proposito deflectatque sententiam; ut proponat
quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat;

<pb n="p.2043"/>

ut se ipse revocet; ut quod dixit<note>dixit <hi rend="italics">AL</hi>: dixerit <hi rend="italics">Quintil.</hi>
                  </note> iteret; ut argumentum
ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi
ad interrogata sibi ipse<note>quasi et sibi ipse <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> respondeat; ut contra ac<note>ac <hi rend="italics">L</hi>: ut <hi rend="italics">A</hi>: et <hi rend="italics">Quint.</hi>
                  </note> dicat accipi
et sentiri velit; ut addubitet ecquid potius aut quo modo
dicat; ut dividat in partis; ut aliquid relinquat ac neglegat;
ut ante praemuniat; ut in eo ipso in quo reprehendatur
culpam in adversarium conferat;
</p></div><div type="textpart" n="138" subtype="section"><p>ut saepe cum eis qui
audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet;
ut hominum sermones moresque describat; ut muta
quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat
animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante
occupet quod videatur<note>uideatur <hi rend="italics">Quintil.</hi> (<hi rend="italics">codd. AM</hi>): videat <hi rend="italics">L</hi>: putet <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> opponi; ut comparet similitudines;
ut utatur<note>ut utatur <hi rend="italics">Quint.</hi> (<hi rend="italics">cod. A</hi>): utatur <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem
coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet
quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur
etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet,
ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum<note>ut a p.... aliquantum <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>; ut optet,
ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicet<note>dicet <hi rend="italics">L</hi>: dicit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> familiaris.
</p></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><p><reg>atque</reg>
alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur<note>sequetur <hi rend="italics">A Quint.</hi>: sequatur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>: brevitatem, si
res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe
supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior
quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque
imitatio.
<milestone n="41" unit="chapter"/>
                  <reg>hoc</reg> in genere—nam quasi silvam vides—omnis
eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
</p><p/></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad
eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo
cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant<note>movebant <hi rend="italics">A</hi>: non movebant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur
perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non
invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam

<pb n="p.2044"/>

laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius
meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo
Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam
multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me
M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum
et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta
petenti satis facere voluissem.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>