<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:119-120</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:119-120</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="119" subtype="section"><p><reg>de</reg> materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso
genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de
qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus
verbis quidque dicat <del>aut quo modo<note>aut quo modo <hi rend="italics">om. A ml</hi>
                     </note>
                  </del>; quem etiam, quo
grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi
supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia<note>volo omnino <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note>
profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas<note>cum. ..humanas <hi rend="italics">secl. Hoerner</hi>
                  </note>,
excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
</p></div><div type="textpart" n="120" subtype="section"><p><reg>cum</reg> illa<note>cumque illa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.2037"/>

divina cognoverit, nolo ignoret ne<note>nolo ne <hi rend="italics">L</hi>: volo ne <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> haec quidem humana.
Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid
est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum
patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris
ignarus? <reg>cognoscat</reg> etiam rerum gestarum et memoriae
veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam<note>sed etiam <hi rend="italics">A</hi>: sed et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem
nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque
temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum
septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire
autem quid ante quam natus sis accident, id est semper
esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria<note>ea memoria <hi rend="italics">A</hi>: memoria <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
rerum veterum cum superiorum<note>superioribus <hi rend="italics">A</hi>: superiore <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> aetate contexitur?
<reg>commemoratio</reg> autem antiquitatis exemplorumque prolatio
summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et
fidem.
</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>