<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:117-118</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:117-118</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="117" subtype="section"><p><reg>erit</reg> igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem,
ut definire rem possit nec id faciat tam presse et
anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri
solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune
iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum
in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque
redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat<note>quando autem aut (et <hi rend="italics">PM</hi>) quomodo id facias <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra
dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.
</p></div><div type="textpart" n="118" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero a<note>a <hi rend="italics">om. FPO</hi>
                  </note>
dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae
notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de
morte<note>morte <hi rend="italics">FPO</hi>: more <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de
bonis rebus<note>novis rebus <hi rend="italics">FPM</hi>: rebus novis O</note> aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil
de officio<note>officiis <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus
animi et erroribus, quae saepe cadunt in
causas et<note>et <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ieiunius aguntur<note>et... aguntur <hi rend="italics">secl. Rubner</hi>
                  </note>, nihil, inquam, sine ea scientia
quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
</p><p><milestone n="34" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>