<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:115-116</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:115-116</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="115" subtype="section"><p><reg>ego</reg><note>ego <hi rend="italics">A</hi>: ergo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum
rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi
disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam,
genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde
quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne
sit iudicetur; quid efficiatur e quoque<note>e quoque <hi rend="italics">A</hi>: eo quoque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, quid cuique consequens
sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur,
quo modo quidque eorum dividi<note>dividi <hi rend="italics">AL</hi>: distingui <hi rend="italics">coniecit Nesemann</hi>: dilucide explanari <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> explanarique oporteat. Haec
tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—,
sed quia<note>quia <hi rend="italics">A</hi>: quod <hi rend="italics">OPM</hi>: quo <hi rend="italics">F</hi>: quoniam <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his
explicandis quidam orationis nitor.
</p><p><milestone n="33" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="116" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam in omnibus quae ratione docentur et via
primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim
inter eos qui disceptant<note>disceptant <hi rend="italics">A</hi>: disceptent <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> convenit quid sit illud quod<note>quod <hi rend="italics">A</hi>: de quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ambigitur,
nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri
potest<note>disseres unquam nec ad exitum perveniri potes <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>—, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque
re atque involuta<note>involuta <hi rend="italics">Hoerner cum codd. dett.</hi>: involutae <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> rei notitia<note>notio <hi rend="italics">maluit Piderit</hi>
                  </note> definiendo aperienda est,
si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo

<pb n="p.2036"/>

agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato
genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis
sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>