<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:113-114</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:113-114</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="113" subtype="section"><p><reg>esse</reg> igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum<note>tantum <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: solum <hi rend="italics">L</hi>: tam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi,
sed etiam<note>etiam <hi rend="italics">L</hi>: eam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> vicinam eius ac finitimam dialecticorum
scientiam<note>vicinam...scientiam <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse
aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen
utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi
dialecticorum sit<note>sit <hi rend="italics">AL, secl. Beier</hi>: est <hi rend="italics">Orelli</hi>
                  </note>, oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno
quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare
solebat quid inter has artis interesset; nam cum

<pb n="p.2035"/>

compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat
eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat;
palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.
</p></div><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p><reg>atque</reg>
etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit
illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut
hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi
latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo
omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem
esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum
minime fallit, duplicem habuit<note>habet <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> docendi viam. Nam et ipse
Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea
qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>