<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:109-112</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:109-112</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="109" subtype="section"><p><reg>an</reg> ego Homero, Ennio,
reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus
locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent,
non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent:
ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem?
<reg>sed</reg> quid poetas divino ingenio profero? <reg>histriones</reg>
eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse
praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis
faciebant, cum tamen<note>tamen <hi rend="italics">AL</hi>: tamquam <hi rend="italics">Peter</hi>
                  </note> in suis versarentur, sed et comoedum
in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere
vidimus: ego non elaborem?
</p></div><div type="textpart" n="110" subtype="section"><p><reg>cum</reg> dico me, te, Brute,
dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod
futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages?
aut aliquod causarum genus repudiabis? aut in isdem
causis perpetuum et<note>et <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> eundem spiritum sine ulla commutatione
obtinebis? <reg>demosthenes</reg> quidem, cuius nuper inter
imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad
te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil

<pb n="p.2034"/>

Lysiae subtilitate<note>subtilitati <hi rend="italics">AP2</hi>
                  </note> cedit, nihil argutiis et acumine<note>acumini <hi rend="italics">FPO</hi>
                  </note> Hyperidi<note>Hyperidis <hi rend="italics">FP</hi>: Hypericlis <hi rend="italics">O</hi>
                  </note>,
nil levitate Aeschini et splendore verborum.
</p></div><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p><reg>multae</reg> sunt
eius totae<note>et totae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae
totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut
contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro<note>pro se in <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                  </note>
causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit
et a gravissimo<note>gravissimis <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> discedens<note>discedens <hi rend="italics">AL</hi>: descendens <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> eo potissimum delabitur. Clamores
tamen tum movet et tum in dicendo plurimum
efficit, cum gravitatis<note>gravitati aptis <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note> locis utitur.
</p></div><div type="textpart" n="112" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ab hoc parumper
abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus:
rei potius, id est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud
tamen quod iam ante diximus meminerimus,
nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita<note>ita <hi rend="italics">AL</hi>: id <hi rend="italics">coniecit Reid</hi>
                  </note> potius
acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In
quo tamen longius saepe<note>saepe <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> progredimur<note>progrediemur <hi rend="italics">probavit Stangl</hi>
                  </note>, quod videmus non
te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi<note>quasi <hi rend="italics">L</hi>: ea <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
docere videmur<note>videmur <hi rend="italics">A</hi>: videamur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> habeas notiora, sed hunc librum etiam si
minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari
necesse est.
</p><p><milestone n="32" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>