<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:101-102</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:101-102</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p><reg>ne</reg> fuerit<note>ne fuerit <hi rend="italics">L</hi>: ne dūtu fueris <hi rend="italics">A</hi>: ne dum tu videris <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ne dum tu videris, ne fuerit <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>. Ego enim quid desiderem,
non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis
de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non
cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem
quaero neque quicquam mortale et caducum, sed
illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil
est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis
videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud
iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate,
magna graviter dicere.
</p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>tota</reg> mihi causa pro Caecina de
verbis interdicti<note>de verbis interdicti <hi rend="italics">L</hi>: re vera <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> fuit: res involutas definiendo explicavimus,
ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus.
Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione
ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae
maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea
omni<note>in ea omni <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ibi omni <hi rend="italics">Stangl</hi>: in omni <hi rend="italics">L</hi>: in eo <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> genere amplificationis exarsimus.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>