<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:97-99</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:97-99</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p><reg>tum</reg> L. Cassius multum potuit 
non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate,
ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem
legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit,
M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus
Briso<note>Briso <hi rend="italics">L</hi>: Restio <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes<note>clientes <hi rend="italics">FOM2</hi>: dicentes <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>
consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei<note>Sex. <hi rend="italics">Madvig</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum<milestone n="26" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p> valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus,
qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam

<pb n="p.1029"/>

domesticas disciplinas. Nam et cum summo illo oratore,
Ser. Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devirixerat et cum esset P. Muci filius fratremque
haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat. In eo
industriam constat summam fuisse maximamque gratiam, 
cum et consuleretur plurimum et diceret. </p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>horum</reg> aetatibus
adiuncti duo C. Fannii C. et M.<note>C. et M. <hi rend="italics">H2</hi>: C. M. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> filii fuerunt; quorum Gai
filius<note>filius <hi rend="italics">FGO</hi>: Fannius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de
sociis et nomine Latino contra <hi rend="italics">C.</hi>
                  <note>C. <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> Gracchum reliquit sane et
bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista 
Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio
litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat
valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>