<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:95-105</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:95-105</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>popilius</reg> cum 
civis<note>ciuis <hi rend="italics">FG2</hi>: cuius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> egregius tum non indisertus fuit; Gaius vero filius
eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque
victu excultus atque expolitus, tum eius elegans est habitum
etiam orationis genus. Eodemque in genere est habitus is
qui iniuria accepta fregit Ti. Gracchum patientia, civis in
rebus optimis constantissimus M. Octavius. At vero
M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor<note>minor <hi rend="italics">vulg.</hi>: minus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> natu et summus
orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor
sane bonus. </p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> in oratore Latino primum mihi videtur 
et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio
et iam<note>et iam <hi rend="italics">Faber</hi>: etiam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo
adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et
Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iam dicendi
locus erit cum de senioribus pauca dixero. Q. enim
Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui
summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus. </p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p><reg>tum</reg> L. Cassius multum potuit 
non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate,
ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem
legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit,
M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus
Briso<note>Briso <hi rend="italics">L</hi>: Restio <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes<note>clientes <hi rend="italics">FOM2</hi>: dicentes <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>
consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei<note>Sex. <hi rend="italics">Madvig</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum<milestone n="26" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p> valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus,
qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam

<pb n="p.1029"/>

domesticas disciplinas. Nam et cum summo illo oratore,
Ser. Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devirixerat et cum esset P. Muci filius fratremque
haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat. In eo
industriam constat summam fuisse maximamque gratiam, 
cum et consuleretur plurimum et diceret. </p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>horum</reg> aetatibus
adiuncti duo C. Fannii C. et M.<note>C. et M. <hi rend="italics">H2</hi>: C. M. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> filii fuerunt; quorum Gai
filius<note>filius <hi rend="italics">FGO</hi>: Fannius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de
sociis et nomine Latino contra <hi rend="italics">C.</hi>
                  <note>C. <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> Gracchum reliquit sane et
bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista 
Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio
litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat
valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse. </p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>tum</reg> ego: 
Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem
propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in
mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel
optima esset<note>est... est <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> illo quidem tempore orationum omnium. Sed
nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus 
enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de
Persio reticuisset Gracchus, cum ei<note>ei <hi rend="italics">Gruter</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Fannius de Menelao
Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum Fannius
numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit
et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus 
non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius,
C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior.
</p></div><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p><reg>is</reg><note>durior. Is <hi rend="italics">vulg.</hi>: durioris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum
ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset—
cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se

<pb n="p.1030"/>

illud, sed maiori filiae detulisse—, is tamen instituto Laeli
Panaetium audiverat. Eius omnis in dicendo facultas
historia<note>historia <hi rend="italics">L</hi>: ex historia <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae
neque nimis est infans neque perfecte diserta. </p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>mucius</reg> 
autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de
pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in
numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor,
quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus,
iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.</p><p><milestone n="27" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><reg>vtinam</reg> in Ti. Graccho Gaioque Carbone talis mens ad 
rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad
bene dicendum fuit: profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus
accesserat, ab ipsa re publica est interfectus; alter propter
perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se
a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus
orator. </p></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>atque</reg> hoc memoria patrum teste dicimus<note>dicimus <hi rend="italics">vulg.</hi>: didicimus <hi rend="italics">BHMO2G2</hi>
                  </note>; nam 
et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis
splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas.
Fuit Gracchus<note>Gracchus <hi rend="italics">L</hi>: Ti. Gracchus <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> diligentia Corneliae matris a puero doctus et
Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e
Graecia magistros, in eis iam adulescens Diophanem Mytilenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum. Sed ei<note>ei <hi rend="italics">Lambinus</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
breve tempus ingeni augendi et declarandi fuit; </p></div><div type="textpart" n="105" subtype="section"><p><reg>carbo</reg>, 
quoi<note>quoi <hi rend="italics">Friedrich</hi>: cui <hi rend="italics">Aldus</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>: quod
<hi rend="italics">vulg.</hi>: quoad <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> vita suppeditavit, est in multis iudiciis causisque
cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in qui—
bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem
in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem
et satis acrem atque eundem et vehementem et valde

<pb n="p.1031"/>

dulcem et perfacetum fuisse dicebat; addebat<note>dicebant, addebant <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> industrium
etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque<note>commentationibus <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
commendationibus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> multum operae solitum esse ponere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>