<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:94-96</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:94-96</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> igitur ob causam videtur Laeli mens spirare etiam in scriptis, Galbae autem vis
occidisse.</p><p><milestone n="25" unit="chapter"/><reg>fuerunt</reg> etiam in oratorum numero mediocrium L. et
Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes;
simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo 
ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit enim doctus
ex disciplina<note>ex d. <hi rend="italics">vulg.</hi>: et d. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Stoicorum. Multae sunt Sp. Albini orationes.

<pb n="p.1028"/>

Sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo
video in numero oratorum fuisse. P. etiam</p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>popilius</reg> cum 
civis<note>ciuis <hi rend="italics">FG2</hi>: cuius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> egregius tum non indisertus fuit; Gaius vero filius
eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque
victu excultus atque expolitus, tum eius elegans est habitum
etiam orationis genus. Eodemque in genere est habitus is
qui iniuria accepta fregit Ti. Gracchum patientia, civis in
rebus optimis constantissimus M. Octavius. At vero
M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor<note>minor <hi rend="italics">vulg.</hi>: minus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> natu et summus
orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor
sane bonus. </p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> in oratore Latino primum mihi videtur 
et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio
et iam<note>et iam <hi rend="italics">Faber</hi>: etiam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo
adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et
Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iam dicendi
locus erit cum de senioribus pauca dixero. Q. enim
Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui
summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>