<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:91-93</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:91-93</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p><reg>cum</reg> haec dixissem et paulum interquievissem:
Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in

<pb n="p.1027"/>

oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareat<note>appareat <hi rend="italics">Lambinus</hi>: apparet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>?
quod mirari non possum in eis qui nihil omnino scripti
reliquerunt. <milestone n="24" unit="chapter"/>
                  <reg>nec</reg> enim est eadem, inquam, Brute, causa
non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint.
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne 
domesticus etiam labor accederet ad forensem—pleraeque<note>pleraeque... habeantur
<hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>
enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur<note>pleraeque... habeantur
<hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>—;
alios non laborare, ut meliores fiant—</p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><reg>nulla</reg> enim res tantum
ad dicendum proficit quantum scriptio—: memoriam autem
in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis 
magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta
non venerint; alios, quod melius putent dicere se posse
quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis
doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae. </p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><reg>quem</reg> fortasse 
vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam
dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et
gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum
prenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem
defecerat, flaccescebat oratio. Quod eis<note>eis <hi rend="italics">L</hi>: is <hi rend="italics">G</hi>: his <hi rend="italics">F</hi>
                  </note> qui limatius dicendi 
consectantur genus accidere non solet, propterea quod
prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem
modo possit et dicere et scribere; ardor animi non
semper adest, isque cum consedit, omnis illa vis et quasi
flamma oratoris exstinguitur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>