<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:73-75</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:73-75</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>docuisse</reg> autem fabulam annis
post <num>xi</num> C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis<note>Iuventatis <hi rend="italics">corr. Victorius</hi>: lucutatis
<hi rend="italics">FOG</hi>: luctantis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus
error Acci fuit, ut his consulibus <num>xl</num>
                  <note><num>xxx</num><hi rend="italics">BHMG</hi></note> annos natus Ennius
fuerit: quoi<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quod <hi rend="italics">L</hi>
fuerit <hi rend="italics">Madvig</hi>: fuit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto
is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant
ante hos consules, et Plautus et Naevius. <milestone n="19" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>haec</reg> si minus 
apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me
inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora
persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista

<pb n="p.1022"/>

quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus<note>oratorum... aetatibus <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>, istam diligentiam esse
accommodatam puto. </p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>recte</reg>, inquam, Brute, intellegis. 
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis
ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum
reliquit Cato! Tamen<note>tamen <hi rend="italics">L</hi>: ita me
<hi rend="italics">Weidner</hi>: nam Naevi <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> illius, quem in vatibus et Faunis
adnumerat<note>enumerat <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> Ennius, bellum<note>bellum <hi rend="italics">codd. det.</hi>: bello <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Punicum quasi Myronis opus
delectat. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>