<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:58-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:58-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur sic apud ilium in nono
ut opinor annali:
<quote rend="blockquote"><l>additur orator Cornelius suaviloquenti</l><l>ore Cethegus Marcus Tuditano conlega<note>Marcu' Tuditano collega <hi rend="italics">Schutz</hi>: Marcus studio collegam <hi rend="italics">L</hi>
                        </note>
                     </l><l part="I">Marci filius—</l></quote>
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc
quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam
oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe
maxima—
<quote rend="blockquote"><l part="M">is dictust ollis<note>dictust ollis <hi rend="italics">Gronovius</hi>: dictus <hi rend="italics">L</hi>
                        </note> popularibus olim,</l><l>qui tum vivebant homines atque aevum agitabant<note>agitabant <hi rend="italics">Gronovius</hi>: agebant <hi rend="italics">L</hi>
                        </note>,</l><l part="I">flos delibatus populi—</l></quote>
probe vero; </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim hominis decus ingenium, sic ingeni
ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— 
<quote rend="blockquote"><l part="F">Suadaeque<note>suadaeque <hi rend="italics">vulg</hi>.: suadas <hi rend="italics">F1,</hi> suadis <hi rend="italics">F2,</hi> suadae <hi rend="italics">F3</hi>
                        </note> medulla.</l></quote>
                  <foreign xml:lang="greek">Peiqw\</foreign> quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc
Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam
fuisse vult<note>eius ... vult <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>], ut, quam deam in Pericli labris<note>labris <hi rend="italics">F2</hi>: libris <hi rend="italics">F1 codd.</hi>
                  </note> scripsit Eupolis
sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25
dixerit. </p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>at</reg> hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello
Punico secundo quaestorque his<note>his <hi rend="italics">vulg.</hi>: is <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> consulibus M. Cato modo
plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius
esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios

<pb n="p.1018"/>

fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis
qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His
enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est,
Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi-
mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque
Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio
viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus
est, Catone censore.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>