<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><reg>sed</reg> studium eius generis maiorque vis 
agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc<note>denique hunc <hi rend="italics">L</hi>: demum. Hunc <hi rend="italics">Bake</hi>: demum. quem <hi rend="italics">Simon</hi>
                  </note> proximo saeculo
Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut
apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante
iam Graecia<note>Graeca <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                  </note>, nostra autem civitate non ita pridem dominatu
regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum,
cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum; </p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p><reg>si</reg> 
quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati
pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae
suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est<note>est apud te <hi rend="italics">BGHM</hi>
                  </note>, Attice, de
Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens : <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <reg>tuo</reg> vero, inquit, arbitratu; quoniam
quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut
aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio-
lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo 
loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum
<hi rend="italics">morbo</hi>
                  <note>morbo <hi rend="italics">addidit Teuffel, ducente Thucydide </hi>i. 138</note> mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit<note>addidit <hi rend="italics">FOG</hi>: addiditque <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.1013"/>

fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc
isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem
patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem
rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris
nullam praebebat materiem ad ornatum<note>ornandum <hi rend="italics">maluit Lambinus</hi>
                  </note>. Qua re quoniam 
tibi ita quadrat, omnia fuisse <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. ed. Rom.</hi>
                  </note> Themistocle<note>Themistocli <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> paria et Corio-
lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam
hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>sit</reg>
sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac
historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum 
auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere
Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit
doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen
ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis
que facile traduxerat<note>perduxerat <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note>. Huius suavitate maxime hilaratae
Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius-
dem vim dicendi terroremque timuerunt. <milestone n="12" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>haec</reg> igitur aetas
prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim
in constituentibus rem publicam nec in<note>nec in <hi rend="italics">FO2</hi>: nec <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">bis</hi>)</note> bella gerentibus 
nec in<note>nec in <hi rend="italics">FO2</hi>: nec <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">bis</hi>)</note> impeditis ac regum dominatione devinctis nasci
cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et
iam<note>et iam <hi rend="italics">F2</hi>: etiam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo-
quentia. </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia<note>Sicilia <hi rend="italics">G</hi>: Siciliam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, 
tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia
†natura<note>et controversia natura <hi rend="italics">L</hi>: et controversa in ea iura <hi rend="italics">Madvig</hi>: et controversia nata <hi rend="italics">Peter</hi>: et controversiis nata <hi rend="italics">Jacobs</hi>: et c. matura <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note>, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam
conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte,
sed accurate tamen et descripte<note>descripte <hi rend="italics">Schmitz</hi>: de scripto <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> plerosque dicere—; scriptas-

<pb n="p.1014"/>

que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa-
tiones, qui<note>qui <hi rend="italics">Eberhard</hi>: quae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nunc communes appellantur loci; </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p><reg>quod</reg> idem 
fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera-
tionesque conscripsisse<note>quem ... conscripsisse <hi rend="italics">Bake</hi>: cum
... conscripsisset <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, quod iudicaret hoc oratoris esse
maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan-
doque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium
similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse
defenderet, [se audiente<note>se audiente <hi rend="italics">damnavit Campe</hi>
                  </note>] locuples auctor scripsit Thucy-
dides; </p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p><reg>nam</reg><note>nam <hi rend="italics">L</hi>: tum <hi rend="italics">Eberhard</hi>: iam <hi rend="italics">Stangl</hi> esse <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note> Lysiam primo profiteri solitum artem esse 
dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior,
in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis
coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo<note>primo <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note> artem
dicendi esse negavisse<note>artem ... negavisse <hi rend="italics">et</hi> autem <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>, scribere autem aliis solitum orationes,
quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi<note>quasi qui <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note>
committeret contra legem 'quo quis<note>a quo quis <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> iudicio circumveniretur,<note>circumvenietur <hi rend="italics">maluit Martha</hi>
                  </note>' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
<milestone n="13" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><reg>et</reg> Graeciae quidem oratorum partus atque fontis<note>partus atque fontes <hi rend="italics">L</hi>: partus atque fetus <hi rend="italics">Ernesti</hi>:
crtus atque fontes <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> vides, ad 
nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re-
centes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas
hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis
et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat
commune Graeciae, sed proprium Athenarum. </p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>quis</reg> enim 
aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit
fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto
homine suspicari libet<note>libet <hi rend="italics">O</hi>: libet <hi rend="italics">F</hi>: lubet <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. Lacedaemonium vero usque ad
hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum

<pb n="p.1015"/>

dulcem ilium quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem.
Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi,
in universa eloquentia laudem non habet. </p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>at</reg> vero extra
Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic
laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt. 
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se
externis oblineret<note>oblineret <hi rend="italics">vulg.</hi>: obtineret <hi rend="italics">O</hi>: optineret <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> moribus omnemque illam salubritatem
Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene
dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui
dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis
redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores. </p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>sed</reg>
de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint<note>fuerunt <hi rend="italics">GBHM</hi>
                  </note> non
necessaria.</p><p>Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint 
non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum
non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus
intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
<milestone n="14" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>quis</reg> enim putet aut<note>aut <hi rend="italics">secl. Piderit</hi>
                  </note> celeritatem ingeni L. Bruto<note>ingenii aut eloquentiam <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> illi nobili
tatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex
oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui
summam prudentiam simulatione stultitiae texerit<note>texerit aut eloquentiam <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note>; qui<note>qui <hi rend="italics">G2</hi>: quae <hi rend="italics">F</hi>: que <hi rend="italics">O2 vetus</hi>:
quem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis 
legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium
abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret:
quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum.
</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>videmus</reg> item paucis annis post reges exactos, cum plebes
prope ripam Anionis<note>Anionis <hi rend="italics">G2</hi>: Anienis <hi rend="italics">O1G1</hi>: Aneonis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> ad tertium miliarium consedisset

<pb n="p.1016"/>

eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset,
M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique
ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum
ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne
L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse
dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres
incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit. </p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>possumus</reg> 
Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam
inclinatum<note>inclinantem <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri-
cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus
orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis
longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium<note>M'. <hi rend="italics">Lambinus</hi>: M. <hi rend="italics">L et sic ubique</hi>
                  </note>,
quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto
homine comitia contra leges habente, cum de plebe con-
sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
quod fuit<note>fuit <hi rend="italics">vulg.</hi>: fuerit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> permagnum nondum lege Maenia lata. </p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>licet</reg> 
aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum
consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum
laena<note>laena <hi rend="italics">BH</hi> 
                     <hi rend="italics">superscripta</hi> veste</note> faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra
patres concitatione et seditione<note>et seditione <hi rend="italics">secl. Ellendt</hi>
                  </note> nuntiata, ut erat laena
amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse
aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil
sane mihi<note>mihi sane nihil <hi rend="italics">B1HM</hi>
                  </note> legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad
suspicandum. </p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>dicitur</reg> etiam C. Flaminius, is qui tribunus 
plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo
tulerit, qui consul apud Trasumennum<note>Tarsumennum <hi rend="italics">L</hi>; <hi rend="italics">cf. Quint.</hi> i. 5, 13</note> sit<note>tulerit... sit <hi rend="italics">L</hi>: tulit... est Schütz</note> interfectus, ad
populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus
orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui
bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.

<pb n="p.1017"/>

                  <milestone n="15" unit="chapter"/>
                  <reg>quem</reg> vero exstet et de quo sit memoriae proditum<note>de quo ... proditum <hi rend="italics">incl. Jahn</hi>
                  </note> eloquen-
tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius
Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem
mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi-
verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici
tiae causa esse mentitum<note>mentitum <hi rend="italics">L</hi>: ementitum <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur sic apud ilium in nono
ut opinor annali:
<quote rend="blockquote"><l>additur orator Cornelius suaviloquenti</l><l>ore Cethegus Marcus Tuditano conlega<note>Marcu' Tuditano collega <hi rend="italics">Schutz</hi>: Marcus studio collegam <hi rend="italics">L</hi>
                        </note>
                     </l><l part="I">Marci filius—</l></quote>
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc
quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam
oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe
maxima—
<quote rend="blockquote"><l part="M">is dictust ollis<note>dictust ollis <hi rend="italics">Gronovius</hi>: dictus <hi rend="italics">L</hi>
                        </note> popularibus olim,</l><l>qui tum vivebant homines atque aevum agitabant<note>agitabant <hi rend="italics">Gronovius</hi>: agebant <hi rend="italics">L</hi>
                        </note>,</l><l part="I">flos delibatus populi—</l></quote>
probe vero; </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim hominis decus ingenium, sic ingeni
ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— 
<quote rend="blockquote"><l part="F">Suadaeque<note>suadaeque <hi rend="italics">vulg</hi>.: suadas <hi rend="italics">F1,</hi> suadis <hi rend="italics">F2,</hi> suadae <hi rend="italics">F3</hi>
                        </note> medulla.</l></quote>
                  <foreign xml:lang="greek">Peiqw\</foreign> quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc
Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam
fuisse vult<note>eius ... vult <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>], ut, quam deam in Pericli labris<note>labris <hi rend="italics">F2</hi>: libris <hi rend="italics">F1 codd.</hi>
                  </note> scripsit Eupolis
sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25
dixerit. </p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>at</reg> hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello
Punico secundo quaestorque his<note>his <hi rend="italics">vulg.</hi>: is <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> consulibus M. Cato modo
plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius
esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios

<pb n="p.1018"/>

fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis
qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His
enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est,
Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi-
mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque
Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio
viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus
est, Catone censore.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>