<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:37-39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:37-39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>phalereus</reg> enim successit eis seni-
bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium,
sed non tam armis institutus quam palaestra<note>palaestrae <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>. Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces
serat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p><reg>hic</reg> primus inflexit orationem et eam mollem teneramque
reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis;
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri-
ngeret, [et<note>et <hi rend="italics">secl. Manutius</hi>
                  </note>] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non,
quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus
esset auditus.</p><p><milestone n="10" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>videsne</reg> igitur vel<note>vel <hi rend="italics">Heusinger</hi>: ut <hi rend="italics">L</hi>: Brute <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta 
sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem
ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas
est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes
debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, 
tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma

<pb n="p.1012"/>

ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim
magnam semper oratio. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>