<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:302-304</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:302-304</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="302" subtype="section"><p><reg>ardebat</reg> autem cupiditate<note>cupiditate dicendi <hi rend="italics">maluit Kayser</hi>
                  </note> sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim.
Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret 
aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die
utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus
dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones
quibus de rebus dicturus esset et conlectiones<note>collectiones <hi rend="italics">vuig.</hi>: 
coniectiones <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, memor et
quae<note>eorum quae <hi rend="italics">Orelli</hi>: memor et quae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> essent dicta contra quaeque ipse dixisset. </p></div><div type="textpart" n="303" subtype="section"><p><reg>erat</reg> in 

<pb n="p.1092"/>

verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate
copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter,
dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod
esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis
habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente
Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello,
nos in forum venimus. <milestone n="89" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="304" subtype="section"><p>Erat Hortensius in bello primo
anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus;
aberat<note>aberat, aberat <hi rend="italics">maluit Wex.</hi>
                  </note> etiam<note>M. <hi rend="italics">secl. Ellendt</hi>
                  </note> M. Antonius; exercebatur una lege iudicium
Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
qui <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> frequens
aderam, quamquam<note>quamquam <hi rend="italics">L</hi>: cum <hi rend="italics">vulg.</hi>: quoque <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> pro se ipsi dicebant oratores non illi
quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique<note>utique <hi rend="italics">Jahn</hi>: uterque <hi rend="italics">L</hi>: utentes uterque <hi rend="italics">Buttmann</hi>
                  </note> Philippo, cuius in testimonio<note>in testimonio <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note>
contentio et vim accusatoris habebat et copiam.</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>