<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:299-301</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:299-301</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="299" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem plures a nobis
nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam
pauci digni nomine evaderent. Quare <foreign xml:lang="greek">ei)/rwna</foreign>
                  <note><foreign xml:lang="greek">ei)/rwna</foreign><hi rend="italics">vulg.</hi>: ironia <hi rend="italics">L</hi></note> me, ne si
Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, 
existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non
alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in
Socrate. </p></div><div type="textpart" n="300" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me
intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam,
Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo 
licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.</p><p><milestone n="88" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="301" subtype="section"><p><reg>hortensius</reg> igitur cum admodum adulescens orsus esset
in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus
est: <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. Ellendt</hi>
                  </note> quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, 
qui annis decem maiores <hi rend="italics">erant,</hi>
                  <note>erant <hi rend="italics">add. Rau</hi>
                  </note> excellente tum Crasso et
Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi
gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in
nullo<note>in nullo <hi rend="italics">vulg.</hi>: in nullo viro <hi rend="italics">O2</hi> 
                     <hi rend="italics">al</hi>: in viro <hi rend="italics">G1M3</hi>: invito <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus
esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et
commentata et scripta et nullo referente omnia <hi rend="italics">omnium</hi>
                  <note>omnia omnium <hi rend="italics">Stangl</hi>: omnia omnia <hi rend="italics">FBHM</hi>: omnia
<hi rend="italics">C</hi>
                  </note> 
adversariorum dicta meminisset. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>