<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:293-295</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:293-295</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="293" subtype="section"><p><reg>quia</reg> primum, inquit, ita laudavisti 
quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere.
Equidem in quibusdam risum <num>vix</num> tenebam, cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>: nam <hi rend="italics">Eberhard, qui et coniecit</hi> ut cum</note> Attico
Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule
hominem vel potius summum et singularem virum—nemo
dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? 
quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur;
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit
quam si testimonium diceremus<note>tam et quam ... diceremus <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="294" subtype="section"><p><reg>ego</reg> enim Catonem tuum
ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique
cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem 
probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde
laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum
omnibus oratoris<note>oratoris <hi rend="italics">L</hi>: 
oratoriis <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> laudibus refertas diceres et Catonem cum
Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas 
an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem
quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate
dicere. <milestone n="86" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="295" subtype="section"><p><reg>galbam</reg> laudas. Si ut illius aetatis principem,
adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo 
quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus
quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas
Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita
laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio,
cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis 
etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi

<pb n="p.1090"/>

viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove
haec: ne ista dulcis oratio ita sit<note>sit <hi rend="italics">L</hi>: erit <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note> abiecta ut eam<note>ut eam <hi rend="italics">vulg.</hi>: autem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aspicere
nemo velit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>