<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:284-286</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:284-286</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="284" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: Atticum se, inquit, Calvus noster dici
oratorem volebat: inde erat ista exilitas quam ille de
industria consequebatur. Dicebat, inquam, ita; sed et
ipse errabat et alios etiam errare cogebat. Nam si quis
eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice
putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem. In-

<pb n="p.1086"/>

sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam
orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat. Haec omnium
debet oratorum eadem esse sententia. </p></div><div type="textpart" n="285" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum
urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte
dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia <hi rend="italics">aliis</hi>
                  <note>aliis <hi rend="italics">add. Bake</hi>
                  </note> meliora, videat
ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem<note>et vim et varietatem <hi rend="italics">secl. E. V. Eberhard</hi>
                  </note>
Atticorum. 'Atticos,' inquit, '<hi rend="italics">volo</hi> imitari.' Quos? nec
enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam
Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam
horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si
aliquem<note>si aliquem <hi rend="italics">vulg.</hi>: sed aliquem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>: ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui
potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud
etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit.
Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae
videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides,
quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.</p><p><milestone n="83" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="286" subtype="section"><p><reg>et</reg> quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter
se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari
Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis
filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam
quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico
quam oratorio genere perscripsit. Atque<note>atque <hi rend="italics">scripsi</hi>: at <hi rend="italics">L</hi>: ac
<hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> Charisi vult
Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros
illos prae se paene agrestis putet. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>