<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:274-276</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:274-276</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="274" subtype="section"><p>M. Calidio 
dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius
inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio. Nihil
tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam
flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut
nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita
pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam
adhaeresceret; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum
videres; nec vero ullum<note>ullum <hi rend="italics">vulg.</hi>: nullum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aut durum aut insolens aut humile
aut [in] longius ductum<note>in ante longius <hi rend="italics">secl. vulg.</hi>
                  </note>; ac non propria verba rerum sed
pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum
locum sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec
soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec
eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis.
</p></div><div type="textpart" n="275" subtype="section"><p><reg>erant</reg> autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae
vocant Graeci <foreign xml:lang="greek">sxh/mata,</foreign> quibus tamquam insignibus in
ornatu distinguebatur omnis oratio. QVA DE RE AGITVR
autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id<note>id <hi rend="italics">Corradus</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ubi esset videbat. <milestone n="80" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="276" subtype="section"><p><reg>accedebat</reg> ordo rerum 
plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et
sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil
est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis

<pb n="p.1083"/>

paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere
deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe
tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum
qui audirent devinciret<note>devinceret <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">corr. M2G2</hi>
                  </note> voluptate; aberat tertia illa laus,
qua permoveret atque<note>atque <hi rend="italics">FOG</hi>: et <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> incitaret animos, quam plurimum 
pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive
consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset
ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod
natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive
quod non nosset<note>nosset <hi rend="italics">Friedrich</hi>: posset <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, 
afuit; si opus erat, defuit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>