<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:271-273</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:271-273</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="271" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ne hos
quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui
sunt, <hi rend="italics">omittam</hi>
                  <note>omittam <hi rend="italics">add. Kayser</hi>
                  </note> P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et
acre et expeditum fuit; T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et
satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, 
tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et
parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
</p></div><div type="textpart" n="272" subtype="section"><p><reg>studio</reg> autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim
C. Pisoni genero meo. Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica
aut a scribendo aut a cogitando. Itaque tantos processus
efficiebat ut evolare, non excurrere videretur; eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et 
firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae;
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat,
et e disciplina motus quidam videretur accedere. Vereor
ne amore videar plura quam fuerint in illo dicere; quod
non ita est; alia enim de illo maiora dici possunt. Nam 
nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto. <milestone n="79" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="273" subtype="section"><p><reg>nec</reg>
vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius
in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati
meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra 
civium perditorum popularem turbulentamque dementiam
a senatu et a bonorum causa steterit constantius. <hi rend="italics">Anti-</hi> 

                  <pb n="p.1082"/>

quam<note>antiquam <hi rend="italics">Stangl</hi>: quam <hi rend="italics">L</hi>: nimiam <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> eius actionem<note>dictionem <hi rend="italics">maluit Martha</hi>
                  </note> multum tamen et splendida et grandis
et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio.
Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes
tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae;
defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non
contemnendae tamen saneque tolerabiles. Hic cum summa
voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo
modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam
eos imitari coepit quos ipse perverterat. Sed de </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>