<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:268-270</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:268-270</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="268" subtype="section"><p><reg>duo</reg> praeterea Lentuli 
consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor,
auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud
totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant;
sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi
omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus
satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non
ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, ut<note>ut <hi rend="italics">L</hi>: at <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note>
plena<note>plena <hi rend="italics">L</hi>: 
plane <hi rend="italics">O1</hi>: plene <hi rend="italics">G</hi>
                  </note> esset<note>esset <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>: et <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note> animi et terroris<note>fervoris <hi rend="italics">Purgold</hi>: horroris <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> oratio; quaereres in iudiciis
fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
</p></div><div type="textpart" n="269" subtype="section"><p>Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re 
publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit,
effrenatus et acer<note>acerrimus <hi rend="italics">F</hi>
                  </note> nimis, sed bene iuris publici leges atque
instituta cognoverat.</p><p>Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse,
si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim
commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi
imprudens M. Servilium praeterisse videare. <milestone n="78" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="270" subtype="section"><p><reg>non</reg>, inquam, 
ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse qui verbum numquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent
quam isti oratores quos conligo dicere; sed his comme-

<pb n="p.1081"/>

morandis etiam illud adsequor, ut intellegatis primum ex
omni numero quam non multi ausi sint dicere, deinde ex
eis ipsis quam pauci fuerint laude digni. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>