<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:263-274</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:263-274</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="263" subtype="section"><p>C. Sicinius<note>Sicinius <hi rend="italics">vulg.</hi> (<hi rend="italics">coll.</hi> §264): Sinicius <hi rend="italics">FOG</hi>: sinucius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex 
filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam
vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad
inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat
rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem
habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent
ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.

<pb n="p.1079"/>

Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non
egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in
patronorum numerum pervenerat. </p></div><div type="textpart" n="264" subtype="section"><p><reg>erat</reg> etiam vir doctus in
primis C. Visellius Varro, consobrinus meus, qui fuit cum
Sicinio aetate coniunctus. Is, cum post curulem aedilitatem<note>aedilitatem <hi rend="italics">FOG</hi>: dignitatem <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> 
iudex quaestionis esset, est mortuus; in quo fateor vulgi
iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat
satis vendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscura
quia peracuta, tum rapida et<note>rapida [et] <hi rend="italics">Schütz</hi>: rapiditate et <hi rend="italics">Dederich</hi>: rapiditate [et celeritate] <hi rend="italics">Eberhard</hi>: r. linguae c.
<hi rend="italics">Weidner</hi>: ea ipsa c. <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> celeritate caecata oratio; sed
neque verbis aptiorem cito alium dixerim neque sententiis 
crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis
265 iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam. Reliqui
sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito
rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci
dicunt, <foreign xml:lang="greek">politiko/n.</foreign> Erant in eo plurimae litterae nec eae 
vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia; atque
haec omnia vitae decorabat gravitas<note>gravitas <hi rend="italics">C</hi>: dignitas <hi rend="italics">P1</hi>: 
granditas (1. 17) ... gravitas <hi rend="italics">Orelli</hi>: gravitas ... castitas <hi rend="italics">coni.
Stangl</hi>
                  </note> et integritas. Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena
litteratae senectutis oratio. Quanta severitas in vult ! 
quantum pondus in verbis! quam nihil non consideratum
exibat ex ore! </p></div><div type="textpart" n="266" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus Torquati et Triari mentione
commotus—utrumque enim eorum admodum dilexerat—: 
Ne ego, inquit, ut omittam cetera quae sunt innumerabilia,
de istis duobus cum cogito, doleo nihil tuam perpetuam 
auctoritatem de pace valuisse! Nam nec istos excellentis
viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset. Sileamus, inquam, Brute, de istis, ne augeamus<note>nec augeamus <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note>
dolorem. Nam et praeteritorum recordatio est acerba et
acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugere 

<pb n="p.1080"/>

et tantum quid quisque dicendo potuerit, quoniam id quaerimus, praedicemus.</p><p><milestone n="77" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="267" subtype="section"><p>Sunt etiam<note>sunt enim <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267
qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator,
et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde
cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis
tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus
fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen
et multa cum libertate dicebat. </p></div><div type="textpart" n="268" subtype="section"><p><reg>duo</reg> praeterea Lentuli 
consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor,
auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud
totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant;
sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi
omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus
satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non
ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, ut<note>ut <hi rend="italics">L</hi>: at <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note>
plena<note>plena <hi rend="italics">L</hi>: 
plane <hi rend="italics">O1</hi>: plene <hi rend="italics">G</hi>
                  </note> esset<note>esset <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>: et <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note> animi et terroris<note>fervoris <hi rend="italics">Purgold</hi>: horroris <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> oratio; quaereres in iudiciis
fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.
</p></div><div type="textpart" n="269" subtype="section"><p>Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re 
publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit,
effrenatus et acer<note>acerrimus <hi rend="italics">F</hi>
                  </note> nimis, sed bene iuris publici leges atque
instituta cognoverat.</p><p>Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse,
si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim
commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi
imprudens M. Servilium praeterisse videare. <milestone n="78" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="270" subtype="section"><p><reg>non</reg>, inquam, 
ego istuc ignoro, Pomponi, multos fuisse qui verbum numquam in publico fecissent, cum melius aliquanto possent
quam isti oratores quos conligo dicere; sed his comme-

<pb n="p.1081"/>

morandis etiam illud adsequor, ut intellegatis primum ex
omni numero quam non multi ausi sint dicere, deinde ex
eis ipsis quam pauci fuerint laude digni. </p></div><div type="textpart" n="271" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ne hos
quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui
sunt, <hi rend="italics">omittam</hi>
                  <note>omittam <hi rend="italics">add. Kayser</hi>
                  </note> P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et
acre et expeditum fuit; T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et
satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, 
tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et
parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
</p></div><div type="textpart" n="272" subtype="section"><p><reg>studio</reg> autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim
C. Pisoni genero meo. Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica
aut a scribendo aut a cogitando. Itaque tantos processus
efficiebat ut evolare, non excurrere videretur; eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et 
firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae;
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat,
et e disciplina motus quidam videretur accedere. Vereor
ne amore videar plura quam fuerint in illo dicere; quod
non ita est; alia enim de illo maiora dici possunt. Nam 
nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto. <milestone n="79" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="273" subtype="section"><p><reg>nec</reg>
vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius
in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati
meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra 
civium perditorum popularem turbulentamque dementiam
a senatu et a bonorum causa steterit constantius. <hi rend="italics">Anti-</hi> 

                  <pb n="p.1082"/>

quam<note>antiquam <hi rend="italics">Stangl</hi>: quam <hi rend="italics">L</hi>: nimiam <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> eius actionem<note>dictionem <hi rend="italics">maluit Martha</hi>
                  </note> multum tamen et splendida et grandis
et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio.
Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes
tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae;
defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non
contemnendae tamen saneque tolerabiles. Hic cum summa
voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo
modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam
eos imitari coepit quos ipse perverterat. Sed de </p></div><div type="textpart" n="274" subtype="section"><p>M. Calidio 
dicamus aliquid, qui non fuit orator unus e multis, potius
inter multos prope singularis fuit: ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio. Nihil
tam tenerum quam illius comprensio verborum, nihil tam
flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut
nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita
pura erat ut nihil liquidius, ta libere fluebat ut nusquam
adhaeresceret; nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate, ut ait Lucilius, structum verbum
videres; nec vero ullum<note>ullum <hi rend="italics">vulg.</hi>: nullum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aut durum aut insolens aut humile
aut [in] longius ductum<note>in ante longius <hi rend="italics">secl. vulg.</hi>
                  </note>; ac non propria verba rerum sed
pleraque translata, sic tamen ut ea non inruisse in alienum
locum sed immigrasse in suum diceres; nec vero haec
soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec
eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>