<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:261-263</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:261-263</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="261" subtype="section"><p>Caesar autem 
rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam
pura et incorrupta consuetudine emendat<note>emendabat <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note>. Itaque cum
ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si
orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum
videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono
lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce
motu forma etiam magnificam et generosam<note>magnificam et generosam <hi rend="italics">Lambinus</hi> (<hi rend="italics">coll. 
Suet. Iul.</hi> 55): magnifica et generosa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quodam modo.
</p></div><div type="textpart" n="262" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios<note> (compluris autem legi)
...commentarii <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>,
quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem<note>quos idem <hi rend="italics">Stangl</hi>: quos <hi rend="italics">Bake</hi>: quosdam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, inquam,
probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu
orationis tamquam veste detracta<note>detracto <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>. Sed dum voluit alios
habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam,
ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent<note>illa volent <hi rend="italics">Suefon.</hi>: volunt illa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> calamistris
inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil
est enim<note>enim est <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed
ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.</p><p><milestone n="76" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="263" subtype="section"><p>C. Sicinius<note>Sicinius <hi rend="italics">vulg.</hi> (<hi rend="italics">coll.</hi> §264): Sinicius <hi rend="italics">FOG</hi>: sinucius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex 
filia nepos, quaestorius mortuus est; probabilis orator, iam
vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad
inveniendum expedita Hermagorae disciplina. Ea dat
rationes certas et praecepta dicendi, quae si minorem
habent apparatum—sunt enim exilia—, tamen habent
ordinem et quasdam errare in dicendo non patientis vias.

<pb n="p.1079"/>

Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non
egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in
patronorum numerum pervenerat. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>