<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:258-260</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:258-260</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="258" subtype="section"><p><reg>sed</reg> 
perge, Pomponi, de Caesare et redde quae restant.</p><p>Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris
vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos

<pb n="p.1077"/>

laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi
bonae consuetudinis. Mitto C. Laelium P. Scipionem<note>P. <hi rend="italics">F2G2M</hi>: Pilum <hi rend="italics">F1OBH</hi>: P. ilium <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>: 
aetatis illius ista fuit laus tamquam innocentiae sic Latine
loquendi—nec omnium tamen, nam illorum aequalis Caecilium et Pacuvium male locutos videmus—sed omnes tum 
fere, qui nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua
barbaries<note>aliqua
barbaries <hi rend="italics">O2G2 al.</hi>: aliqua barbari in <hi rend="italics">L</hi>: aliqua barbaria <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> domestica infuscaverat, recte loquebantur. Sed
hanc certe rem deteriorem vetustas fecit et Romae et in
Graecia. Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem
multi inquinate loquentes ex diversis locis. Quo magis 
expurgandus est sermo et adhibenda tamquam<note>tanquam <hi rend="italics">Manutius</hi>: quam tum <hi rend="italics">F</hi>: quantum <hi rend="italics">OG</hi>: quam <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> obrussa
ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima
consuetudinis regula. </p></div><div type="textpart" n="259" subtype="section"><p>T. Flamininum, qui cum Q. Metello
consul fuit, pueri vidimus: existimabatur bene Latine<note>Latine
loqui <hi rend="italics">maluit Kayser</hi>
                  </note>, sed
litteras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas
vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam
confecerat. Cotta, qui<note>qui <hi rend="italics">Ernesti</hi>: quia <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, 
alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem
pervenerat. Sisenna autem quasi emendator sermonis
usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem<note>quidem <hi rend="italics">L</hi>: 
quadam <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note> accusatore
deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur. Quidnam istuc est? inquit Brutus; aut quis est iste </p></div><div type="textpart" n="260" subtype="section"><p>C. Rusius? 
Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium<note>Chirtilium <hi rend="italics">L</hi>: C. Herennium <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica
esse crimina. <milestone n="75" unit="chapter"/>
                  <reg>tum</reg> C. Rusius: Circumvenior, inquit,
iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat<note>dicat <hi rend="italics">vulg.</hi>: dicas <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nescio; metuo

<pb n="p.1078"/>

insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio,
tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus
recte loqui putabat esse inusitate loqui. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>