<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:254-257</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:254-257</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="254" subtype="section"><p>Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna

<pb n="p.1076"/>

laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et
dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id
aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis<note>nobis cum illis <hi rend="italics">vulg.</hi>: nobis cum Grecis <hi rend="italics">FOQ</hi>: nobiscum <hi rend="italics">Simon</hi>
                  </note> communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non<note>non tuae quidem supplicationi <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo
sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.
Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est
ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam
genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum
castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis,
triumphi. </p></div><div type="textpart" n="256" subtype="section"><p><reg>verum</reg> quidem si audire volumus, omissis illis 
divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum
sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus
orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus
imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi
acclametis; est autem quod sentias dicendi libere<note>libere <hi rend="italics">Jahn</hi>: 
liber <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> locus—malim mihi L. Crassi<note>L. <hi rend="italics">om. F, damnat Martha</hi>
                  </note> unam pro M'. Curio dictionem quam
castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae
20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam </p></div><div type="textpart" n="257" subtype="section"><p>M'.
Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit 
firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex
ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem
quam vel optimum fabrum tignarium<note>tignarium <hi rend="italics">G2</hi>: 
tignuarium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum
est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint. <milestone n="74" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>