<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:249-251</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:249-251</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="249" subtype="section"><p>Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum 
ego iudicare iam<note>iam <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo
iudicas, <hi rend="italics">inquam,</hi>
                  <note>inquam <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> quem saepe audivisti? Quid censes, inquit,
nisi id, quod habiturus es<note>(id quod agniturus
es) <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> similem tui? Ne ego, inquam, si ita
est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui<note>atqui <hi rend="italics">vulg.</hi>: atque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et ita est,
inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam
et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque
cotidianis commentationibus acerrime exercuit. </p></div><div type="textpart" n="250" subtype="section"><p>Itaque et 
lectis utitur verbis et frequentibus <hi rend="italics">sententiis</hi>
                  <note>sententiis <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> et splendore
vocis <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> dignitate motus fit speciosum et inlustre quod
dicit<note>dicit <hi rend="italics">Orelli</hi>: dicitur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem
oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore
ipso, quod<note>quod
<hi rend="italics">Peter</hi>: cum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> liceat in hoc communi nostro et quasi fatali
malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn
etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim
Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum.
Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim,
tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam
similiorem. </p></div><div type="textpart" n="251" subtype="section"><p>Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in
memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem
quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de
Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. <milestone n="72" unit="chapter"/>
                  <reg>et</reg> ille: 
Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil
velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti

<pb n="p.1075"/>

qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in
multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc
turbam effugere voluisti sive veritus <hi rend="italics">es</hi>
                  <note>es <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> ne quis se aut
praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare
tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius<note>nec illius <hi rend="italics">F</hi>: ne illius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> de tuo obscurum.
Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita
iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui
elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut
dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus,
sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset
perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia
est consecutus: qui<note>qui <hi rend="italics">Schneider</hi>: 
quin <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> etiam in maximis occupationibus ad te 
ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi
accuratissime scripserit<note>scripsit (<hi rend="italics">sic F</hi>) ... dixit... tribuitque <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note> primoque in libro dixerit verborum
dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute,
huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem
singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine 
esset adfatus: ac si, ut cogitata<note>ut cogitata <hi rend="italics">vulg.</hi>: cogitata ut <hi rend="italics">Stangl</hi>: si c. p. eloqui
ut p. <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> praeclare eloqui possent,
non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius<note>cuius <hi rend="italics">GL</hi>: in quo illius <hi rend="italics">Martha</hi>: huius <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note> te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
hunc facilem et<note>hunc facilem et <hi rend="italics">vulg.</hi>: hunc facile et <hi rend="italics">L</hi>: huncce facile <hi rend="italics">Stangl</hi> 
num <hi rend="italics">Lallemand</hi>: nunc <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
cotidianum novisse sermonem num pro 
relicto<note>relicto <hi rend="italics">L</hi>: derelicto <hi rend="italics">Lambinus</hi>: 
reiculo <hi rend="italics">Madvig</hi>: delicto <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> est habendum? <milestone n="73" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>