<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:240-242</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:240-242</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="240" subtype="section"><p>Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille
quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam
nos fortasse maior, summo studio discendi<note>discendi <hi rend="italics">Lambinus</hi>: dicendi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum: 
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum
studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non
satis commendabat orationem; in hac enim satis erat
copiae, in illa autem leporis parum. </p></div><div type="textpart" n="241" subtype="section"><p>Erat eius aequalis 
P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla
probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam

<pb n="p.1072"/>

causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus,
qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido
quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia
multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores,
nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et
iudicio dedisset. <milestone n="69" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="242" subtype="section"><p><reg>eodem</reg> tempore C. L. Caepasii fratres 
fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae—
stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito
genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem
praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo
acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat,
praebebat populo cum multa concursatione magnoque
clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi
quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum<note>multorum <hi rend="italics">secl. Gruter</hi>
                  </note> oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>