<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:233-257</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:233-257</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="233" subtype="section"><p><reg>geretur</reg>, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni
praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis 
Hortensi, exordiar.</p><p><milestone n="66" unit="chapter"/><reg>is</reg> igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius
etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad
obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus
patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo 
Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter,
nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis
parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo
dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria
non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens 
verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat
tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset
insano inter disertos locos. <milestone n="234" unit="chapter"/>Cn. autem Lentulus multo
maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta
in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam 
et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi
fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce
suavi et canora, †admirando† inridebat, calebat<note>admirando inridebat calebat <hi rend="italics">L</hi>: admirando ore <hi rend="italics">Friedrich</hi>: irretiebat <hi rend="italics">Schütz</hi>: admirandus incedebat [cedebat] <hi rend="italics">Martha</hi>: admirando
irridendo latebat <hi rend="italics">Lamtinus</hi>: ad mirandum illicitabat <hi rend="italics">ita</hi> calebat
<hi rend="italics">Maadvig, alii alia</hi>
                  </note> in agendo,
ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio
copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum 

<pb n="p.1070"/>

locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit<note>in qua excellens fuit <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note>. Nec
multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi
tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus
et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic<note>sic <hi rend="italics">L</hi>: sed <hi rend="italics">Orelli</hi>: scilicet
<hi rend="italics">Stangl qui et secl.</hi> scilicet... superiore</note>
in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora
quam in superiore. <milestone n="67" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="236" subtype="section"><p>M. Piso quidquid habuit, habuit ex 
disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis 
doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam
acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
Is laborem [quasi cursum<note>quasi cursum <hi rend="italics">secl.
Jahn</hi>
                  </note>] forensem diutius non tulit, quod
et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias,
quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque
respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque
fastidio. Is<note>is <hi rend="italics">L</hi>: itaque <hi rend="italics">Kayser</hi>: igitur <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> cum satis floruisset adulescens, minor haberi
est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam
laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in
cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
</p></div><div type="textpart" n="237" subtype="section"><p>P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum 
veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae
industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis
litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite,
non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius
parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat,
saepe<note>saepe <hi rend="italics">L</hi>: 
et saepe <hi rend="italics">Bake</hi>: saepeque <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum
defuerunt. </p></div><div type="textpart" n="238" subtype="section"><p>C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit 
patronus propemodum diligentissimus. Huius si vita, si

<pb n="p.1071"/>

mores, si vultus denique non omnem commendationem
ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset. Non
erat abundans, non inops tamen; non valde nitens, non
plane horrida oratio; vox gestus et omnis actio sine lepore;
at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio<note>accuratio <hi rend="italics">L</hi>: cura ac ratio <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>, ut 
non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim,
sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres.
Hic etsi etiam in publicis causis probabatur, tamen in
privatis inlustriorem obtinebat locum. <milestone n="68" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="239" subtype="section"><p>C. deinde Piso
statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem 
tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione
multo etiam acutior quam erat videbatur. Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi<note>aui <hi rend="italics">vulg.</hi>: aut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat. Etiam
L. Torquatus elegans in dicendo, in existimando admodum 
prudens, toto genere perurbanus. Meus autem aequalis
Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendi
gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad
bellicas laudes abstraxisset. Erat oratione satis amplus,
rem prudenter videbat; actio vero eius habebat et in voce 
magnum splendorem et in motu summam dignitatem.
</p></div><div type="textpart" n="240" subtype="section"><p>Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille
quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam
nos fortasse maior, summo studio discendi<note>discendi <hi rend="italics">Lambinus</hi>: dicendi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum: 
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum
studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non
satis commendabat orationem; in hac enim satis erat
copiae, in illa autem leporis parum. </p></div><div type="textpart" n="241" subtype="section"><p>Erat eius aequalis 
P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla
probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam

<pb n="p.1072"/>

causas diceret, adulescens est mortuus—is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate—; et C. Staienus,
qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido
quodam et petulanti et furioso genere dicendi; quod quia
multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores,
nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et
iudicio dedisset. <milestone n="69" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="242" subtype="section"><p><reg>eodem</reg> tempore C. L. Caepasii fratres 
fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae—
stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito
genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem
praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo
acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat,
praebebat populo cum multa concursatione magnoque
clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi
quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum<note>multorum <hi rend="italics">secl. Gruter</hi>
                  </note> oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire. </p></div><div type="textpart" n="243" subtype="section"><p>His enim rebus 
infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio—
aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati,
etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt,
solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam
fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset,
illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.</p><p/></div><div type="textpart" n="244" subtype="section"><p>Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque 
iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque
ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem
necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus
conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria
quidem dignos<note>indignos <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> perpaucos, verum<note>verum <hi rend="italics">secl. Madvig</hi>
                  </note>
                  <note>videri <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> qui omnino nomen

<pb n="p.1073"/>

habuerint, non ita<note>ita <hi rend="italics">C</hi>: tam <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note> multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur. <milestone n="70" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="245" subtype="section"><p>T. Torquatus T. F. et doctus vir ex
Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis
solutus atque expeditus, cui<note>cui <hi rend="italics">L</hi>: qui <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> si vita suppeditavisset, sublato
ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis. Itaque studio huic non satis fecit,
officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in
sententia senatoria defuit. </p></div><div type="textpart" n="246" subtype="section"><p><reg>etiam</reg> M. Pontidius municeps
noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba
volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam 
non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe
iracundiaque vehementius; ut non cum adversario solum
sed etiam, quod mirabile esset<note>mirabilius est
<hi rend="italics">maluit Meyer</hi>
                  </note>, cum iudice ipso, cuius
delenitor esse debet orator, iurgio saepe contenderet.
M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed 
non nimis<note>nimis <hi rend="italics">C</hi>: minus <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note> ornatus genere verborum; prudens, acutus, minime
incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque
diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum. </p></div><div type="textpart" n="247" subtype="section"><p><reg>duo</reg> etiam Metelli, Celer et Nepos, <hi rend="italics">non</hi> nihil<note>nonnihil <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
nihil <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in causis
versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare 
dicendi genus adsecuti. Cn. autem<note>Cn. <hi rend="italics">Manutius</hi>: C. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Lentulus Marcellinus
nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus
est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora,
facetus satis. C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed
Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam
cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.</p><p><milestone n="71" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="248" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> loco Brutus: Quam vellem, inquit, de his etiam
oratoribus qui hodie sunt tibi dicere liberet; et, si de 30
aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere,

<pb n="p.1074"/>

Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam
audivi de eis qui fuerunt. Cur tandem ? inquam; an
exspectas quid ego iudicem de istis, qui tibi sunt aeque noti
ac mihi? Mihi me hercule, inquit, Marcellus satis est notus,
</p></div><div type="textpart" n="249" subtype="section"><p>Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum 
ego iudicare iam<note>iam <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo
iudicas, <hi rend="italics">inquam,</hi>
                  <note>inquam <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> quem saepe audivisti? Quid censes, inquit,
nisi id, quod habiturus es<note>(id quod agniturus
es) <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> similem tui? Ne ego, inquam, si ita
est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui<note>atqui <hi rend="italics">vulg.</hi>: atque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et ita est,
inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam
et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque
cotidianis commentationibus acerrime exercuit. </p></div><div type="textpart" n="250" subtype="section"><p>Itaque et 
lectis utitur verbis et frequentibus <hi rend="italics">sententiis</hi>
                  <note>sententiis <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> et splendore
vocis <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> dignitate motus fit speciosum et inlustre quod
dicit<note>dicit <hi rend="italics">Orelli</hi>: dicitur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem
oratoris putem; maximeque laudandus est, qui hoc tempore
ipso, quod<note>quod
<hi rend="italics">Peter</hi>: cum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> liceat in hoc communi nostro et quasi fatali
malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn
etiam usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim
Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum.
Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim,
tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam
similiorem. </p></div><div type="textpart" n="251" subtype="section"><p>Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in
memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem
quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de
Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. <milestone n="72" unit="chapter"/>
                  <reg>et</reg> ille: 
Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil
velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti

<pb n="p.1075"/>

qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in
multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc
turbam effugere voluisti sive veritus <hi rend="italics">es</hi>
                  <note>es <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> ne quis se aut
praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare
tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius<note>nec illius <hi rend="italics">F</hi>: ne illius <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> de tuo obscurum.
Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita
iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui
elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut
dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus,
sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset
perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia
est consecutus: qui<note>qui <hi rend="italics">Schneider</hi>: 
quin <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> etiam in maximis occupationibus ad te 
ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi
accuratissime scripserit<note>scripsit (<hi rend="italics">sic F</hi>) ... dixit... tribuitque <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note> primoque in libro dixerit verborum
dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute,
huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem
singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine 
esset adfatus: ac si, ut cogitata<note>ut cogitata <hi rend="italics">vulg.</hi>: cogitata ut <hi rend="italics">Stangl</hi>: si c. p. eloqui
ut p. <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> praeclare eloqui possent,
non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius<note>cuius <hi rend="italics">GL</hi>: in quo illius <hi rend="italics">Martha</hi>: huius <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note> te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
hunc facilem et<note>hunc facilem et <hi rend="italics">vulg.</hi>: hunc facile et <hi rend="italics">L</hi>: huncce facile <hi rend="italics">Stangl</hi> 
num <hi rend="italics">Lallemand</hi>: nunc <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
cotidianum novisse sermonem num pro 
relicto<note>relicto <hi rend="italics">L</hi>: derelicto <hi rend="italics">Lambinus</hi>: 
reiculo <hi rend="italics">Madvig</hi>: delicto <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> est habendum? <milestone n="73" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="254" subtype="section"><p>Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna

<pb n="p.1076"/>

laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et
dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id
aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis<note>nobis cum illis <hi rend="italics">vulg.</hi>: nobis cum Grecis <hi rend="italics">FOQ</hi>: nobiscum <hi rend="italics">Simon</hi>
                  </note> communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non<note>non tuae quidem supplicationi <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo
sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.
Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est
ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam
genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum
castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis,
triumphi. </p></div><div type="textpart" n="256" subtype="section"><p><reg>verum</reg> quidem si audire volumus, omissis illis 
divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum
sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus
orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus
imperator.' Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi
acclametis; est autem quod sentias dicendi libere<note>libere <hi rend="italics">Jahn</hi>: 
liber <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> locus—malim mihi L. Crassi<note>L. <hi rend="italics">om. F, damnat Martha</hi>
                  </note> unam pro M'. Curio dictionem quam
castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae
20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam </p></div><div type="textpart" n="257" subtype="section"><p>M'.
Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit 
firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex
ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem
quam vel optimum fabrum tignarium<note>tignarium <hi rend="italics">G2</hi>: 
tignuarium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum
est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint. <milestone n="74" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>