<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:232-236</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:232-236</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="232" subtype="section"><p><reg>tum</reg> 
ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi
in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed
ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam
pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur;

<pb n="p.1069"/>

deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero,
inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent.
Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero
audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae 
cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod
gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
</p></div><div type="textpart" n="233" subtype="section"><p><reg>geretur</reg>, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni
praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis 
Hortensi, exordiar.</p><p><milestone n="66" unit="chapter"/><reg>is</reg> igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius
etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad
obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus
patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo 
Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter,
nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis
parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo
dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria
non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens 
verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat
tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset
insano inter disertos locos. <milestone n="234" unit="chapter"/>Cn. autem Lentulus multo
maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta
in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam 
et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi
fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce
suavi et canora, †admirando† inridebat, calebat<note>admirando inridebat calebat <hi rend="italics">L</hi>: admirando ore <hi rend="italics">Friedrich</hi>: irretiebat <hi rend="italics">Schütz</hi>: admirandus incedebat [cedebat] <hi rend="italics">Martha</hi>: admirando
irridendo latebat <hi rend="italics">Lamtinus</hi>: ad mirandum illicitabat <hi rend="italics">ita</hi> calebat
<hi rend="italics">Maadvig, alii alia</hi>
                  </note> in agendo,
ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio
copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum 

<pb n="p.1070"/>

locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit<note>in qua excellens fuit <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note>. Nec
multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi
tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus
et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic<note>sic <hi rend="italics">L</hi>: sed <hi rend="italics">Orelli</hi>: scilicet
<hi rend="italics">Stangl qui et secl.</hi> scilicet... superiore</note>
in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora
quam in superiore. <milestone n="67" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="236" subtype="section"><p>M. Piso quidquid habuit, habuit ex 
disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis 
doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam
acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
Is laborem [quasi cursum<note>quasi cursum <hi rend="italics">secl.
Jahn</hi>
                  </note>] forensem diutius non tulit, quod
et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias,
quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque
respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque
fastidio. Is<note>is <hi rend="italics">L</hi>: itaque <hi rend="italics">Kayser</hi>: igitur <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> cum satis floruisset adulescens, minor haberi
est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam
laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in
cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>