<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:228-231</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:228-231</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="228" subtype="section"><p>Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna,
doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens,
gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris 
multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas
aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem<note>maiorem <hi rend="italics">vulg.</hi>: maioris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> consequi poterat
et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex
historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat
superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo 
quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis
litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum
in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum
eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis
intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo
C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in
patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. 
Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco
voluimus aetatem <hi rend="italics">eius</hi>
                  <note>eius <hi rend="italics">add. Stephanus</hi>
                  </note> in disparem oratorum aetatem<note>aetatem <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>
                  <note>aetatem <hi rend="italics">om. O</hi>
                  </note> includere<note>hoc ... includere <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. Quamquam id quidem omnibus usu venire
necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et
cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum 
aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem

<pb n="p.1068"/>

aedilibus<note>edilibus <hi rend="italics">OG</hi>: et edibus <hi rend="italics">F</hi>: edibus <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum<note>cum <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ille
octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic </p></div><div type="textpart" n="230" subtype="section"><p>Hortensius non 
cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum
tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si
quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam
vigebat<note>vigebat <hi rend="italics">L</hi>: vigente florebat <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> cum Antonio et<note>cum Antonio et <hi rend="italics">Madvig</hi>: 
Antonio et cum <hi rend="italics">L</hi>: Antonio et [cum] <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> Philippo iam sene pro Cn. Pompei
bonis dicente<note>dicente <hi rend="italics">L</hi>: 
dicens <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> in illa causa, adulescens cum esset, princeps
fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum
facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M.
Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus<note>nactus aemulum <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> octo annis minorem quam
erat ipse multos annos in studio<note>stadio <hi rend="italics">Rivius</hi>
                  </note> eiusdem laudis exercuit
et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio 
Claudio dixit paulo ante mortem. <milestone n="65" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="231" subtype="section"><p><reg>vides</reg> igitur ut ad te 
oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum
tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus,
quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui
viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis<note>eliceretis <hi rend="italics">vulg.</hi>: eligeretis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ex me quid
de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo.
Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam
ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam
igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos
hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos
quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle
ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>