<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:224-237</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:224-237</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="224" subtype="section"><p>Et quoniam huius generis
facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L.
Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis
specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines
quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe 

<pb n="p.1066"/>

autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is
ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura<note>in summis... ex praetura <hi rend="italics">maluit Campe</hi>
                  </note>
                  <note>in praetura <hi rend="italics">secl.
Schenkl</hi>: <hi rend="italics">paene</hi> cons. f. est [si... esset] nam... devinxerat [is... interfectus] <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> consul
factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset.
Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio
legis devinxerat. Is praetor<note>is praetor <hi rend="italics">L</hi>: igitur pr. <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> eodem die quo Saturninus
tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est
interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius
improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
</p></div><div type="textpart" n="225" subtype="section"><p><reg>quos</reg> Sex. Titius consecutus <hi rend="italics">est</hi>
                  <note>est <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> homo loquax sane et satis 
acutus, sed tam solutus<note>dissolutus <hi rend="italics">B</hi>1<hi rend="italics">H</hi>
                  </note> et mollis in gestu ut saltatio
quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias,
cuius imitatio rideatur<note>ita cavendum... rideatur
<hi rend="italics">secl. Stangl</hi>: irrideatur <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note>. <milestone n="63" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> ad paulo superiorem aetatem 
revecti<note>reiecti <hi rend="italics">O</hi>1<hi rend="italics">G</hi>
                  </note> sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus
locuti revertamur.</p><p/></div><div type="textpart" n="226" subtype="section"><p>Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula 
sane probabilis, qui multos cum tacuisset<note>iacuisset
<hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note> annos neque
contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem
extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo
magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille
ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post
tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes
maximae quaecumque erant deferebantur. </p></div><div type="textpart" n="227" subtype="section"><p>Rem videbat 
acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non
ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius
quidam<note>quidam <hi rend="italics">Manutius</hi>: quidem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> tamquam habitus non inurbanus; actio paulum

<pb n="p.1067"/>

cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis<note>eis <hi rend="italics">vulg.</hi>: his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quibus inter profectionem reditumque
L. Sullae sine iure fuit et sine ulla<note>ulla <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note> dignitate res publica;
hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et 
Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter
Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat. <milestone n="64" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="228" subtype="section"><p>Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna,
doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens,
gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris 
multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas
aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem<note>maiorem <hi rend="italics">vulg.</hi>: maioris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> consequi poterat
et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex
historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat
superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo 
quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis
litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum
in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum
eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis
intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo
C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in
patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. 
Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco
voluimus aetatem <hi rend="italics">eius</hi>
                  <note>eius <hi rend="italics">add. Stephanus</hi>
                  </note> in disparem oratorum aetatem<note>aetatem <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>
                  <note>aetatem <hi rend="italics">om. O</hi>
                  </note> includere<note>hoc ... includere <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. Quamquam id quidem omnibus usu venire
necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et
cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum 
aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem

<pb n="p.1068"/>

aedilibus<note>edilibus <hi rend="italics">OG</hi>: et edibus <hi rend="italics">F</hi>: edibus <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum<note>cum <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ille
octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic </p></div><div type="textpart" n="230" subtype="section"><p>Hortensius non 
cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum
tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si
quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam
vigebat<note>vigebat <hi rend="italics">L</hi>: vigente florebat <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> cum Antonio et<note>cum Antonio et <hi rend="italics">Madvig</hi>: 
Antonio et cum <hi rend="italics">L</hi>: Antonio et [cum] <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> Philippo iam sene pro Cn. Pompei
bonis dicente<note>dicente <hi rend="italics">L</hi>: 
dicens <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> in illa causa, adulescens cum esset, princeps
fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum
facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M.
Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus<note>nactus aemulum <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> octo annis minorem quam
erat ipse multos annos in studio<note>stadio <hi rend="italics">Rivius</hi>
                  </note> eiusdem laudis exercuit
et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio 
Claudio dixit paulo ante mortem. <milestone n="65" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="231" subtype="section"><p><reg>vides</reg> igitur ut ad te 
oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum
tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus,
quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui
viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis<note>eliceretis <hi rend="italics">vulg.</hi>: eligeretis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ex me quid
de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo.
Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam
ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam
igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos
hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos
quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle
ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri. </p></div><div type="textpart" n="232" subtype="section"><p><reg>tum</reg> 
ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi
in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed
ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam
pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur;

<pb n="p.1069"/>

deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero,
inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent.
Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero
audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae 
cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod
gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
</p></div><div type="textpart" n="233" subtype="section"><p><reg>geretur</reg>, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni
praedicatorem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis 
Hortensi, exordiar.</p><p><milestone n="66" unit="chapter"/><reg>is</reg> igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius
etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad
obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus
patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo 
Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter,
nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis
parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo
dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria
non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens 
verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat
tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset
insano inter disertos locos. <milestone n="234" unit="chapter"/>Cn. autem Lentulus multo
maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta
in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam 
et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi
fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce
suavi et canora, †admirando† inridebat, calebat<note>admirando inridebat calebat <hi rend="italics">L</hi>: admirando ore <hi rend="italics">Friedrich</hi>: irretiebat <hi rend="italics">Schütz</hi>: admirandus incedebat [cedebat] <hi rend="italics">Martha</hi>: admirando
irridendo latebat <hi rend="italics">Lamtinus</hi>: ad mirandum illicitabat <hi rend="italics">ita</hi> calebat
<hi rend="italics">Maadvig, alii alia</hi>
                  </note> in agendo,
ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio
copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum 

<pb n="p.1070"/>

locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit<note>in qua excellens fuit <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note>. Nec
multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi
tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus
et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sic<note>sic <hi rend="italics">L</hi>: sed <hi rend="italics">Orelli</hi>: scilicet
<hi rend="italics">Stangl qui et secl.</hi> scilicet... superiore</note>
in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora
quam in superiore. <milestone n="67" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="236" subtype="section"><p>M. Piso quidquid habuit, habuit ex 
disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis 
doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam
acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
Is laborem [quasi cursum<note>quasi cursum <hi rend="italics">secl.
Jahn</hi>
                  </note>] forensem diutius non tulit, quod
et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias,
quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque
respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque
fastidio. Is<note>is <hi rend="italics">L</hi>: itaque <hi rend="italics">Kayser</hi>: igitur <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> cum satis floruisset adulescens, minor haberi
est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam
laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in
cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
</p></div><div type="textpart" n="237" subtype="section"><p>P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum 
veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae
industriae et magni laboris fuit. C. Censorinus Graecis
litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite,
non invenustus actor, sed iners et inimicus fori. L. Turius
parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat,
saepe<note>saepe <hi rend="italics">L</hi>: 
et saepe <hi rend="italics">Bake</hi>: saepeque <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> dicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum
defuerunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>