<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:222-224</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:222-224</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="222" subtype="section"><p>Multum ab his aberat L. Fufius,
tamen<note>tamen <hi rend="italics">L</hi>: tametsi
<hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat<note>cepit <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>. 
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem
Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris
quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum,
M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque 
valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis
suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem
patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est
a iudiciis<note>id est a iudiciis <hi rend="italics">secl. Manutius</hi>
                  </note>, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere
possint, collocemus. </p></div><div type="textpart" n="223" subtype="section"><p>Eodem Q. Caepionem referrem, nisi 
nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime
dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus<note>contionibus <hi rend="italics">vulg.</hi>: cognitionibus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Quo in genere, ut in his perturbem
aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam<note>etiam
<hi rend="italics">M. Stangl</hi>
                  </note> 
Palicanus auribus imperitorum. </p></div><div type="textpart" n="224" subtype="section"><p>Et quoniam huius generis
facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L.
Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis
specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines
quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe 

<pb n="p.1066"/>

autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is
ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura<note>in summis... ex praetura <hi rend="italics">maluit Campe</hi>
                  </note>
                  <note>in praetura <hi rend="italics">secl.
Schenkl</hi>: <hi rend="italics">paene</hi> cons. f. est [si... esset] nam... devinxerat [is... interfectus] <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> consul
factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset.
Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio
legis devinxerat. Is praetor<note>is praetor <hi rend="italics">L</hi>: igitur pr. <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> eodem die quo Saturninus
tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est
interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius
improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>