<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero, inquam, si potuero,
faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum
animum aut sane<note>sane <hi rend="italics">codd.</hi>: plane <hi rend="italics">Wetzel</hi>
                  </note>, si potes, libera.</p><p>Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo,
quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi 
atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me
audisse defensam. <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>scio</reg>, inquit, ab isto initio tractum esse
sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi<note>quasi sccl. <hi rend="italics">Stangl</hi>: graviter <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note> deflevisse iu-
diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et
saepe facio. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in 
merrtem venit vereri, ecquodnam<note>ecquodnam <hi rend="italics">O</hi>: et quodnam <hi rend="italics">F</hi>: quodnam <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> curriculum aliquando sit
habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et
singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus
esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit-
teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea 
ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p><reg>tum</reg>
ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et
dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et
gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod
mihi nulla res<note>res <hi rend="italics">codd.</hi>: vis <hi rend="italics">C. F. W. Müller</hi>
studioso mei <hi rend="italics">Margraff</hi>: studiosum et <hi rend="italics">L</hi>: studioso <hi rend="italics">codd.</hi>: studioso et diserto <hi rend="italics">Prohasel</hi>: tam studiosum et exercitatum audienti <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> eripiet te praesertim tam studioso mei.

<pb n="p.1008"/>

Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
qua re qui eloquentiae verae<note>verae <hi rend="italics">vulg.</hi>: vere <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dat operam, dat prudentiae,
qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis-
quam potest. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p><reg>praeclare</reg>, inquam, Brute, dicis eoque magis 
ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon-
dam habita in civitate pulcherrima<note>pulcherrime <hi rend="italics">FOG</hi>
                  </note>, nemo est tam humilis
qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius
sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem
placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con-
sedimus.</p><p/></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p><reg>hic</reg> ego: Laudare<note>laudare <hi rend="italics">H2</hi>:
laudari <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> igitur eloquentiam et quanta vis sit 
eius expromere<note>exprimere vel exponere <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> quantamque eis<note>his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> qui sint<note>sunt <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> eam consecuti
dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco
neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione con-
firmaverim<note>conferam veri <hi rend="italics">FO2 vetus</hi>
                  </note>, sive illa<note>illa <hi rend="italics">O1G2</hi>: ulla <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> arte pariatur aliqua sive exercitatione
quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una
quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re<note>quare <hi rend="italics">L</hi>: quarum <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> quinque artium
concursus maximarum quantam vim quantamque difficul
tatem habeat<note>habeat <hi rend="italics">G2</hi>: habeant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> existimari potest. <milestone n="7" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p><reg>testis</reg> est Graecia, quae 
cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in
ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet
et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas,
quam haec est [a Graecis<note>a Graecis <hi rend="italics">secl. H. Meyer</hi>: ab eis <hi rend="italics">corr. Piderit</hi>
                  </note>] elaborata dicendi vis atque copia.
In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et
quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator
extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est
coepta mandari. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p><reg>tamen</reg> ante Periclem, cuius scripta quae

<pb n="p.1009"/>

dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis
sed iam adultis fuerunt<note>fuerit <hi rend="italics">L</hi>: fuit <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note>, littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam
opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra-
tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem 
multum ut<note>ut . . . perspici <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note> temporibus illis valuisse dicendo. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p><reg>post</reg> hanc
aetatem aliquot annis, ut ex Atticis<note>Atticis <hi rend="italics">Lambinus</hi>: Attici <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum
etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret
omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. 
Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem
civem, sed tamen eloquentem constat fuisse. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><reg>huic</reg> aetati
suppares Alcibiades Critias<note>Critias <hi rend="italics">vulg.</hi>: Critas
<hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui
ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant 
verbis, crebri<note>crebri <hi rend="italics">F2</hi>: crebris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sententiis, compressione<note>compressione <hi rend="italics">L</hi>: comprehensione
<hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> rerum breves et ob
eam ipsam causam interdum subobscuri. <milestone n="8" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut intelle-
ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam
modo oratio, tum<note>tum <hi rend="italics">secl Jahn</hi>
                  </note> etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche
donius, Protagoras Abderites<note>Abderites <hi rend="italics">F2 Quintil.</hi> iii. 1. 10:
Abderitas <hi rend="italics">BMG</hi>: Abderita <hi rend="italics">HO</hi>
                  </note>, Prodicus<note>Prodicus <hi rend="italics">F</hi>: Prodigus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> Cius, Hippias Elius<note>Cius . . . Elius <hi rend="italics">Fleckeisen</hi>: Ceius . . . Eleius <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
in honore magno fuit<note>in honore magno
fuit <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note>
                  <note>fuere <hi rend="italics">B1</hi>: fuerit <hi rend="italics">H</hi>
                  </note>; aliique multi temporibus eisdem
docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad
modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri
superior posset. </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><reg>his</reg> opposuit sese Socrates, qui subtilitate 
quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis<note>verbis <hi rend="italics">codd. secl. Haupt</hi>:
acerbius <hi rend="italics">Feldhuegel</hi>: urbanius <hi rend="italics">Vitelli</hi>: urbanissume <hi rend="italics">Orelli</hi>
                  </note>].
Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat

<pb n="p.1010"/>

antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque
hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod
quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philo-
sophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus
digressi sumus, revertamur. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><reg>exstitit</reg> igitur iam senibus illis 
quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae
Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
magnus orator et perfectus magister<note>et perfectus magister <hi rend="italics">secl. Bake</hi> (<hi rend="italics">cf Rufin. p.</hi> 89 <hi rend="italics">Or.</hi>)</note>, quamquam forensi
luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo
meo quidem<note>quidem meo <hi rend="italics">BHM</hi>: quidem <hi rend="italics">om. Rufin.</hi>
                  </note> iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri-
psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius
quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum
quendam oportere servari. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p><reg>ante</reg> hunc enim verborum 
quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla
erat aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera
esse quaesitam—quae forsitan laus sit, verum tamen natura
magis tum casuque, non umquam<note>non unquam <hi rend="italics">Peter</hi>: nonnunquam aut <hi rend="italics">L</hi>: nonnumquam haud <hi rend="italics">Rufin.</hi>: natura magistra casuque,
non unquam <hi rend="italics">Baehrens </hi>
                  </note>
                  <note>quam <hi rend="italics">add. vulg.</hi>: <hi rend="italics">om. L et Rufin.</hi>
                  </note> aut ratione aliqua aut ulla<note>ulla <hi rend="italics">adddit Fleckeisen ex Rufino</hi>
                  </note>
observatione fiebat. </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p><reg>ipsa</reg> enim natura circumscriptione 
quadam verborum<note>verborum <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> comprehendit concluditque sententiam,
quae cum aptis constricta<note>constricta <hi rend="italics">FO</hi>: circumscripta <hi rend="italics">codd.</hi>: structa <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> verbis est, cadit etiam plerumque
numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit
iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum com-
prehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam
laborare turpe est. <milestone n="9" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p><reg>tum</reg> fuit Lysias ipse quidem in causis 
forensibus non versatus<note>versatus <hi rend="italics">O2 vetus</hi>
                  </note>, sed egregie subtilis scriptor atque
elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere.
Nam plane quidem perfectum et quoi<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">FO</hi>: cui quo <hi rend="italics">G1</hi>: in quo <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> nihil admodum desit

<pb n="p.1011"/>

Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in
eis<note>his <hi rend="italics">B1H</hi>
                  </note> causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil
versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici<note>dicit <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note>, nihil
presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius;
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver
borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset<note>esset <hi rend="italics">L et Charisius</hi>:
exstet <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>
elatius. </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p><reg>huic</reg> Hyperides proximus et Aeschines fuit et
Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta,
Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc
copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor
ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua<note>in quo <hi rend="italics">maluit Reiz</hi>
                  </note> naturalis
inesset, non fucatus nitor. </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>phalereus</reg> enim successit eis seni-
bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium,
sed non tam armis institutus quam palaestra<note>palaestrae <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>. Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces
serat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p><reg>hic</reg> primus inflexit orationem et eam mollem teneramque
reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis;
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri-
ngeret, [et<note>et <hi rend="italics">secl. Manutius</hi>
                  </note>] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non,
quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus
esset auditus.</p><p><milestone n="10" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>videsne</reg> igitur vel<note>vel <hi rend="italics">Heusinger</hi>: ut <hi rend="italics">L</hi>: Brute <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta 
sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem
ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas
est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes
debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, 
tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma

<pb n="p.1012"/>

ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim
magnam semper oratio. </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>neque</reg> enim iam Troicis tempori
bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et
Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi-
tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae<note>eloquentiae <hi rend="italics">G2</hi>: eloquentia <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; neque ipse
poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator<note>ipse poeta hic tam idem
... orator <hi rend="italics">L</hi>: ipsi poetae hic iam idem ... oratori <hi rend="italics">Martha</hi>: idem <hi rend="italics">secl.</hi>
                     <hi rend="italics">Eberhard</hi>: interdum <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>: identidem <hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note>
fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis
multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem
Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum
astricta legibus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>