<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:208-210</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:208-210</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="208" subtype="section"><p>Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum 
saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni

<pb n="p.1061"/>

interest coram videre me, quem ad modum adversarius de
quaque re adseveret, maxime<note>maximi <hi rend="italics">Buttmann</hi>
                  </note> autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus
debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab
altero perorata. </p></div><div type="textpart" n="209" subtype="section"><p><reg>omnium</reg> enim causarum unum est naturale 
principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra
suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent.
Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando
aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat<note>sibi ipse non conveniat <hi rend="italics">L</hi>: sibi ipsum
non conveniat <hi rend="italics">Lambinus</hi>: tibi ipse non convenias <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi 
qui ante te<note>te <hi rend="italics">om. HG</hi>
                  </note> dixerit ? Sed quia et labor multo maior est
totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur
gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc
consuetudinem libenter adscivimus.</p><p><milestone n="58" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="210" subtype="section"><p><reg>erant</reg> tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, 
quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine
non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam
litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos
quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero,
quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. 
Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet
filios non tam <hi rend="italics">in</hi> gremio<note>in gremio <hi rend="italics">vulg.</hi>: gremio <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> educatos quam in sermone matris.
Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam
patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas,
quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos 
quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo,
aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem,
inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>