<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:205-207</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:205-207</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="205" subtype="section"><p><reg>sulpici</reg> orationes quae feruntur, eas post mortem
eius scripsisse P. Cannutius<note>Canutius <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> putatur aequalis meus, homo
extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. Ipsius
Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se
scribere neque consuesse neque posse diceret. Cottae pro 

<pb n="p.1060"/>

se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae
rogatu. Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum
primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et
Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et
in actis scriptorumque veterum litterate peritus. Quam
scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per
sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et
inlustrioribus litteris explicavit. </p></div><div type="textpart" n="206" subtype="section"><p><reg>sed</reg> idem Aelius Stoicus 
esse voluit<note>Stoicus esse voluit <hi rend="italics">vulg.</hi>: Stoicus voluit <hi rend="italics">L</hi>: Stoicus studuit
<hi rend="italics">Martha</hi>: Stoicum se voluit <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, orator autem nec studuit umquam nec fuit.
Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello
†F., ut Q. Caepioni<note><hi rend="italics">L.</hi> F. <hi rend="italics">Martha</hi>: Balearici
filio <hi rend="italics">Lambinus</hi> Caepioni <hi rend="italics">vulg.</hi>: Caepione <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is
etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine
Aelio. </p></div><div type="textpart" n="207" subtype="section"><p><reg>his</reg> enim scriptis<note>scriptis <hi rend="italics">om. 
O1</hi>: scribendis <hi rend="italics">Lambinus</hi>: scribentibus <hi rend="italics">Kraffert</hi>
                  </note> etiam ipse interfui, cum essem 
apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem.
Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque
ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.
<milestone n="57" unit="chapter"/>
                  <reg>his</reg> duobus eiusdem aetatis adnumerabatur nemo tertius, 
sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam, minime
displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter
eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius,
qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat;
fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui
neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad
Caesarem; †Cotta† Sulpicius expetebantur<note><hi rend="italics">post</hi> Cotta
Sulpicius<hi rend="italics">que</hi> expetebantur <hi rend="italics">Martha</hi>: <hi rend="italics">rarius</hi> Cotta <hi rend="italics">et</hi> Sulpicius expetebantur <hi rend="italics">Eberhard</hi>: <hi rend="italics">tum</hi> C. <hi rend="italics">et</hi> S. expetebantur <hi rend="italics">Piderit</hi>: Cotta <hi rend="italics">raro,
rarius</hi> S. expetebatur <hi rend="italics">Stangl</hi>: <hi rend="italics">alii alia</hi>
                  </note>. Ita ab his sex
patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam
nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut
causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>