<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:202-204</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:202-204</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="202" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cavenda est presso 
illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et cor-

<pb n="p.1059"/>

ruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta,
dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in
eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; 
illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere
animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret<note>nec ... diceret <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note>,
tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti
quod a Sulpicio concitati. </p></div><div type="textpart" n="203" subtype="section"><p><reg>fuit</reg> enim Sulpicius vel maxime
omnium<note>omnium <hi rend="italics">add. codd. det.</hi>
                  </note>, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita 
dicam, tragicus orator. Vox cum magna tum suavis et
splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen
ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et
volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio.
Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed 
ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos. </p></div><div type="textpart" n="204" subtype="section"><p><reg>o</reg> magnam,
inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent
oratores, duae res maximae<note>maximae <hi rend="italics">codd. det.</hi>: maxime <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> altera alteri defuit. <milestone n="56" unit="chapter"/>
                  <reg>atque</reg> in
his oratoribus illud<note><hi rend="italics">post</hi> illud <hi rend="italics">add.</hi> inquam <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note> animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles.' Nihil enim tam dissimile 
quam Cotta Sulpicio<note>Sulpicio <hi rend="italics">L</hi>: Sulpicii <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>, et uterque aequalibus suis plurimum
praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo
ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere,
ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo<note>et lenissimo <hi rend="italics">C</hi>: e denissimo
<hi rend="italics">O1</hi>: et lenissimum <hi rend="italics">GM1</hi>: et lentissimo <hi rend="italics">Vogel ex Quintil.</hi> ii. 8, 11</note>
Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri 
frenos. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>