<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:199-201</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:199-201</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="199" subtype="section"><p><reg>qui</reg> praestat igitur intellegens imperito? 
Magna re et difficili; si quidem magnum est scire, quibus
rebus efficiatur amittaturve dicendo<note>dicendo <hi rend="italics">secl. Kraffert</hi>
                  </note> illud quidquid est quod
aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat
etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores
duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus 

<pb n="p.1058"/>

optimum sit intellegit. Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori<note>auditori <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note> probari potest. Vt
enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi
sint intellegi solet: sic ex animorum motu cernitur quid
tractandis his perficiat orator. </p></div><div type="textpart" n="200" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> intellegens dicendi 
existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno
aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. Videt
oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam
etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem: intellegit oratorem<note>oratorem <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note> in ea causa non adesse,
qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam
fidibus manum. Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut<note>ut aut
<hi rend="italics">L</hi>: aut <hi rend="italics">secl. Martha</hi>
                  </note> doceri de re idque etiam vultu probare
videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione
quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: 
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen
oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut
perfectum iam esse profecto intelleget.</p><p><milestone n="55" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="201" subtype="section"><p><reg>cum</reg> haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego 
tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a
Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime
iudicio illorum hominum et illius aetatis<note>maxime <hi rend="italics">cum meo</hi>iudicio tum omnium
illius aetatis <hi rend="italics">Eberhard</hi>: maxime iudicio illorum omnium [et illius
aetatis] <hi rend="italics">Martha</hi>: maxime <hi rend="italics">et meo</hi>et omnium et illius aetatis oratoribus
<hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> dixissem probatos,
revertar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, deinceps
persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim
quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate presseque,
alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est
quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia
quae summa sunt iure laudantur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>